Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 334 > >|
1vel ſaltem in maximâ illorum parte, quàm in vitro eſſe
quaerendam.
10
15
20
25
30
Caeterùm hîc notari velim, particulas iſtas in mea­
tibus corporum terreſtrium, ex materiâ primi elementi
efformatas, non modò variarum attractionum,
ſunt in electro & in magnete, ſed & aliorum innume­
rabilium & admirandorum effectuum cauſſas eſſe poſſe.

Quae enim in unoquoque corpore formantur, aliquid
ſingulare habent in ſuâ figurâ, quo differunt à reliquis
omnibus, in aliis corporibus formatis; reti­
neant maximam agitationem primi elementi, cujus
ſunt partes, minimas ob cauſſas fieri poteſt, ut vel ex­
tra corpus in quo ſunt non evagentur, ſed tantùm in
ejus meatibus hinc inde diſcurrant; vel contrà celer­
rimè ab eo diſcedant, & alia omnia corpora
pervadentes, ad loca quantumlibet remota breviſſimo
tempore perveniant, ibique materiam ſuae actioni reci­
piendae idoneam invenientes, raros aliquos effectus
producant.
Et ſanè quiſquis conſiderabit, quàm mirae
ſint magnetis & ignis proprietates, ac quàm diverſae
iis quas vulgò in aliis corporibus obſervamus; quàm
ingens flamma ex minimâ ſcintillâ momento temporis
poſſit accendi, quàm magna ſit ejus vis; ad quam im­
manem diſtantiam ſtellae fixae lumen ſuum circumqua­
que diffundant; & reliqua, quorum cauſſas, judi­
cio, ſatis evidentes, ex principiis omnibus notis & ab
omnibus admiſſis, figurâ ſcilicet, magnitudine, ſitu &
motu particularum materiae, in hoc ſcripto deduxi:
facilè ſibi perſuadebit, nullas eſſe vires in lapidibus
aut plantis tam occultas, nulla ſympathiae

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index