Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 334 > >|
1accedunt, vel, ſi unus retineatur cùm ſaltem alter ad
ipſum venit.
CLIII.
Cur duo magnetes ad
invicem accedant, &
quae ſit cujuſque ſphae­
ra activitatisa.*
10
15
20
5
10
15
20
25
30
86[Figure 86]

Poli autem cognomines duorum magnetum, non ſic
ad invicem accedunt, ſed contrà potiùs, ſi nimis prope
admoveantur, recedunt.
Particulae enim ſtriatae ab
unius magnetis polo, qui alteri magneti obverſus eſt,
venientes, cùm hunc alterum ingredi non poſſint, ſpa­
tium aliquòd exigunt inter iſtos duos magnetes quò
tranſeant, ut ad alium magnetis ex quo egreſſae ſunt
polum revertantur.
Nempe egredientes ab O po­
lum A, cùm ingredi non poſſint in P
per ejus polum a, ſpatium aliquòd
exigunt inter A & a, per quòd tran­
ſeant verſus V & B, atque vi, quâ
motae ſunt à B ad A, pellunt magnetem P; egre­
dientes à P pellunt magnetem O: ſaltem cùm eorum
axes BA & ab ſunt in eâdem lineâ recta. Sed cùm tan­
tillo magis in unam partem quàm in aliam inflexi ſunt,
tunc iſti magnetes ſe convertunt, modo paullò antè
explicato; vel ſi haec eorum converſio impediatur,
autem motus rectus, tunc rurſus unus magnes alium
fugat ſecundum lineam rectam.
Ita ſi magnes O,
exiguae cymbae impoſitus, aquae ſic innatet, ut ſem­
per ejus axis maneat ad perpendiculum eretus, &
magnes P, cujus polus Auſtralis Auſtrali ob­
verſus eſt, manu moveatur verſus Y, hinc fiet.
ut
magnes O recedat verſus Z, antequam à magnete P
tangatur.
In quamcunque enim partem cymba ſe con­
vertat, requiritur ſemper aliquòd ſpatium inter iſtos
duos magnetes, ut particulae ſtriatae, ex iis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index