Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 334 > >|
1lutè loquendo, illa diviſibilis remanebit, quoniam ex
naturâ ſuâ eſt talis.
XX.
Ex his etiam demonſstrari, nullas atomos
dari posse.
15
20
25

Cognoſcimus praeterea hunc mundum, ſive ſubſtan­
tiae corporeae univerſitatem, nullos extenſionis fuae ſi­
nes habere a.
Ubicunque enim fines illos eſſe fingamus,
ſemper ultra ipſos aliqua ſpatia indefinitè extenſa non
modò imaginamur, ſed etiam verè imaginabilia, hoc
eſt, realia eſſe percipimus; ac proinde, etiam ſubſtan­
tiam corpoream indefinitè extenſam in iis contineri.

Quia, ut iam ſuſè oſtenſum eſt, idea ejus extenſionis,
quam in ſpatio qualicunque concipimus, eadem plane
eſt cum ideâ ſubſtantiae corporeae.
XXI.
Item mundunt eſſe in­
definitè extenſum.
5
10

Hincque etiam colligi facilè poteſt, non aliam eſſe
materiam coeli & quàm terrae; atque omnino, ſi mundi
eſſent infiniti, non poſſe non illos omnes ex unâ &
eâdem materiâ conſtare; nec proinde plures, ſed unum
tantùm, eſſe poſſe b: quia perſpicuè intelligimus illam
materiam, cujus natura in eo ſolo conſiſtit qud ſit
ſubſtantia extenſa, omnia omnino ſpatia imaginabilia,
in quibus alii iſti mundi eſſe deberent, jam occupare:
nec ullius alterius materiae ideam in nobis reperimus.
XXII.
Item unam & eandam
eſſe materiam coeli &
terrae; ac plures
mundos eſſe non poſſe.
15
20

Materia itaque in toto univerſo una & eadem exiſtit,
utpote quae omnis per hoc unum tantúm agnoſcitur,
quòd ſit extenſa.
Omneſque proprietates, quas in
eâ clarè percipimus, ad hoc unum reducuntur,
ſit partibilis, & mobilis ſecundúm partes, & proinde
capax illarum omnium affectionum, quas ex ejus par­
tium motu ſequi poſſe percipimus.
Partitio enim, quae
fit ſolâ cogitatione, nihil mutat; ſed omnis materiae

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index