LXXV.
Summa eorum quae ob
servanda ſunt, ad re
ctè philosophandum.
Summa eorum quae ob
servanda ſunt, ad re
ctè philosophandum.
10
15
20
25
30
Praeter caetera autem, memoriae noſtrae pro ſummâ
regulâ eſt infigendum, ea quae nobis Deo revelata
ſunt ut omnium certiſſima eſſe credenda. Et quamvis
fortè lumen rationis, quàm maximè clarum & evidens,
aliud quid nobis ſuggerere videretur, ſoli tamen au
thoritati divinae potiùs quàm proprio noſtro judicio
fidem eſſe adhibendam. Sed in iis, de quibus fides
divina nihil nos docet, minimè decere hominem phi
loſophum aliquid pro vero aſſumere, quod verum eſſe
nunquam perſpexit; & magis fidere ſenſibus, hoc eſt,
inconſideratis inſantiae ſuae judiciis, quàm maturae
rationi.