Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 334 > >|
1
15
20
25

Motûs
naturà ſic animadverſâ, conſiderare oportet
ejus
cauſam, eamque duplicem: primò ſcilicet uni­
verſalem
& primariam, quae eſt cauſa generalis om­
nium
motuum qui ſunt in mundo; ac deinde parti­
cularem, à quâ fit ut ſingulae materiá partes motus,
quos
priús non habuerunt, acquirant.
Et generalem
quod
attinet, manifeſtum mihi videtur illam non aliam
eſſe
, quàm Deum ipſum, qui materiam ſimul cum
motu
& quiete in principio creavit, jamque, per ſolum
ſuum concurſum ordinarium, tantundem motûs &
quietis
in totâ quantum tunc poſuit conſervat.
Nam
quamvis
ille motus nihil aliud ſit in materià motâ
quàm
ejus modus; certam tamen & determinatam
habet
quantitatem, quam facilè intelligimus eandem
ſemper in totâ rerum univerſitate eſſe poſſe, quamvis
in
ſingulis ejus partibus mutetur.
Ita ſcilicet ut pute­
mus
, cúm una pars materiae duplò celeriús movetur
quàm
altera, & haec altera duplò major eſt quàm prior,
tantundem
motús eſſe in minore quàm in majore; ac
quantò motus unius partis lentior ſit, tantò motum
alicujus
alterius ipſi aequalis fieri celeriorem.
Intelli­
gimus
etiam perfectionem eſſe in Deo, non ſolúm
quòd
in ſe ipſo ſit immutabilis, ſed etiam quòd modo
quàm
maxim conſtanti & immutabili operetur: adeò
ut, iis mutationibus exceptis, quas evidens experientia
vel
divina revelatio certas reddit, quaſque ſine ullâ
in
creatore mutatione fieri percipimus aut credimus,
nullas
alias in ejus operibus ſupponere debeamus, ne
qua
inde inconſtantia in ipſo arguatur.
Unde ſequitur
quàm maxim rationi eſſe conſentaneum, ut putemus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index