Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1ſemina plantarum, ſed ipſae plantae; nec Adam & Eva
nati ſint infantes, ſed ſaeti ſint homines adulti.
Hoc
ſides Chriſtiana nos docet, hocque etiam ratio natu­
ralis plan perſuadet.
Attendendo enim ad immenſam
Dei potentiam, non poſſumus exiſtimare un­
quam quidquam feciſſe, quod non omnibus ſuis nu­
meris fuerit abſolutum.
Sed nihilominus, ut ad plan­
tarum vel hominum naturas intelligendas, long me­
lius eſt conſiderare, quo pacto paulatim ex ſeminibus
naſci poſſint, quàm quo pacto à Deo in primà
origine creati ſint: ita, ſi quae principia poſſimus exco­
gitare, valde ſimplicia & cognitu facilia, ex quibus
tanquam ex ſeminibus quibuſdam, & ſidera & Terram,
&sdenique omnia quae in hoc mundo aſpectabili
deprehendimus, oriri potuiſſe demonſtremus,
ipſa nunquam ſic orta eſſe prob ſciamus, hoc pacto
tamen eorum naturam longè meliús exponemus, quàm
ſi tantúm, qualia jam ſint, deſcriberemus.
Et quia
talia principia mihi videor inveniſſe, ipſa breviter hîc
exponam.
XLV.
Meque etiam hîc non­
nullas aſſumpturum,
quas conſtat falſas
eſſe.
25
30
5
10
15
20

Ex antedictis a jam conſtat, omnium mundi corpo­
rum unam & eandem eſſe, materiam, in quaſlibet
partes diviſibilem, ac jam reipſa in multas diviſam,
quae diverſimodè moventur, motuſque habent aliquo
modo circulares b, & ſemper eandem quan­
titatem in univerſo conſervant.
At quàm magnae ſint
iſtae partes materiae, quàm celeriter moveantur, &
quales circulos deſcribant, non poſſumus ſolà ratione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index