Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 334 > >|
1nium conſiderantes, videbimus quidnam ex iis ejus
attributis, quorum nos nonnullam notitiam voluit
habere, circa illos ejus effectus qui ſenſibus noſtris
apparent, lumen naturale, quod nobis indidit, con­
cludendum eſſe oſtendat; memores tamen, ut
dictum eſt a, huic lumini naturali tamdiu tantùm eſſe
credendum, quandiu nihil contrarium à Deo ipſo
revelatur.
XXVIII.
Non cauſas finales re­
rum creatarum, ſed
efficientes eſſe exa­
minandas.
30
5

Primum Dei attributum quod hîc venit in conſide­
rationem, eſt, quòd ſit ſummè verax, & dator
luminis: adeò ut planè repugnet ut nos fallat, ſive ut
propriè ac poſitivè ſit cauſa errorum, quibus nos ob­
noxios eſſe experimur.
Nam quamvis fortè poſſe fal­
lere nonnullum ingenii argumentum apud nos homi­
nes eſſe videatur, nunquam certè fallendi
niſi ex malitiâ vel metu & imbecillitate procedit, nec
proinde in Deum cadere poteſt.
XXIX.
Deum non eſſe errorum
causam.
10
15

Atque hinc ſequitur, lumen naturae, ſive cognoſ­
cendi facultatem à Deo nobis datam, nullum unquam
objectum poſſe attingere, quod non ſit verum,
ab ipſâ attingitur, hoc eſt, quatenus clarè & diſtinctè
percipitur.
Meritò enim deceptor eſſet dicendus, ſi
perverſam illam ac falſum pro vero ſumentem nobis
dediſſet.
Ita tollitur ſumma illa dubitatio, quae ex eo
petebatur, quòd neſciremus an fortè talis
naturae, ut falleremur etiam in iis quae nobis eviden­
tiſſima eſſe videnturb.
Quin & aliae omnes dubitandi
cauſae, priùs recenſitae c, facile ex hoc principio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index