Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 334 > >|
1dum. Etenim ad perceptionem, cui certum & indubi­
tatum judicium poſſit inniti, non modò requiritur ut
ſit clara, ſed etiam ut ſit diſtincta.
Claram voco illam,
quae menti attendenti praeſens & aperta eſt: ſicut ea
clarè à nobis videri dicimus, quae, oculo
praeſentia, ſatis fortiter & apertè illum movent.
Diſtin­
ctam autem illam, quae, cùm clara ſit, ab omnibus aliis
ita ſejuncta eſt & praeciſa, ut nihil planè aliud, qu'am
quod clarum eſt, in ſe contineat.
XLV.
Quid ſit perceptio
clara, quid diſtincta.
30
5

Ita, dum quis magnum aliquem ſentit cla­
riſſima quidem in eo eſt iſta perceptio doloris, ſed non
ſemper eſt diſtincta; vulgò enim homines illam con­
fundunt cum obſcuro ſuo judicio de naturâ ejus, quod
putant eſſe in parte dolente ſimile ſenſui doloris, quem
ſolum clarè percipiunt.
Atque ita poteſt eſſe per­
ceptio, quae non ſit diſtincta; non autem ulla diſtincta,
niſi ſit clara.
LVI.
Exemplo doloris oſten­
ditur, claram eſſe
poſſe perceptionem,
etſi non ſit diſtincta;
non autem diſtin­
ctam, niſi ſit clara.
10
5

Et quidem in primâ aetate mens ita corpori fuit im­
merſa, ut quamvis multa clarè, nihil tamen unquam
diſtinctè perceperit; cùmque tunc nihilominus de

multis judicârit, hinc multa hauſimus praejudicia, quae
à pleriſque nunquam poſtea deponuntur.
Ut autem nos
iis poſſimus liberare, ſummatim hîc enumerabo ſim­
plices omnes notiones, ex quibus cogitationes noſtrae
componuntur; & quid in unâquâque ſit quid­
que obſcurum, ſive in quo poſſimus falli, diſtinguam.
XLVII.
Ad primae aetatis prae­
judicia emendanda,
ſimplices notiones
eſſe confiderandas, &
quid in quâque ſit
clarum.
20
25

Quaecunque ſub perceptionem noſtram cadunt, vel
tanquam res, rerumve affectiones quaſdam, conſidera­
mus; vel tanquam aeternas veritates, nullam exiſten­
tiam extra cogitationem noſtram habentes.
Ex iis
tanquam res conſideramus, maximè generalia ſunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index