Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 334 > >|
1accuratè diſtinguamus. Ut etiam habere poſſumus
ideam claram & diſtinctam ſubſtantiae cogitantis in­
creatae & independentis, id eſt Dei: modòne illam
adaequatè omnia quae in Deo ſunt exhibere ſuppona­
mus, nec quidquam etiam in eâ eſſe fingamus, ſed
tantùm advertamus, quae revera in ipſâ continentur,
quaeque evidenter percipimus ad naturam entis ſummè
perfecti pertinere.
Nec certè quiſquam talem ideam
Dei nobis ineſſe negare poteſt, niſi qui nullam planè
Dei notitiam in humanis mentibus eſſe arbitretur.
LIV.
Quomodo claras & di­
ſtinctas notiones ha­
bere poſſimus, ſub­
ſtantiae cogitantis, &
corporeae, item Dei.
30
5
10

Duratio, ordo, & numerus, à nobis etiam diſtinctiſ­
ſimè intelligentur, ſi nullum iis ſubſtantiae conceptum
affingamus, ſed putemus durationem rei cujuſque eſſe
tantùm modum, ſub quo concipimus rem iſtam, qua­
tenus eſſe perſeverat.
Et ſimiliter, nec ordinem
numerum eſſe quicquam diverſum à rebus ordinatis
&snumeratis, ſed eſſe tantum modos, ſub quibus illas
conſideramus.
LV.
Quomodo duratio, or­
do, numerus etiam
diſtinctè intelligan­
tur.
15

Et quidem hîc per modos planè idem intelligimus,
quod alibi per attributa, vel qualitates. Sed conſi­
deramus ſubſtantiam ab illis affici, vel variari, voca­
mus modos; cum ab iſtà variatione talem poſſe deno­
minari, vocamus qualitates; ac denique, cùm gene­
raliùs ſpectamus tantùm ea ſubſtantiae ineſſe, vocamus
attributa. Ideòque in Deo non propriè modos qua­
litates, ſed attributa tantùm eſſe dicimus, quia nulla
in eo variatio eſt intelligenda.
Et etiam in rebus crea­
tis, ea quae nunquam in iis diverso modo ſe habent, ut
exiſtentia & duratio, in re exiſtente & durante, non
qualitates aut modi, ſed attributa dici debent.
LVI.
Quid ſint modi, quli­
tates, attributa.
20
25
30

Alia autem ſunt in rebus ipſis, quarum attributa vel

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index