Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1poteſt, ut judicem nie terram tangere, quamvis terra
nulla exiſtat; non autem, ut id judicem, & mea mens
quae id judicat nihil ſit; atque ita de caeteris.
XI.
Quomodo mens noſtra
notior ſit quàm cor­
pus.
20
25
30

Nec aliam ob cauſam aliter viſum eſt iis, qui non
ordine philoſophati ſunt, quàm quia mentem à corpore
nunquam ſatis accuratè diſtinxerunt.
Et quamvis ſibi
certius eſſe putârint, ſe ipſos exiſtere, quàm quidquam
aliud, non tamen adverterunt, per ſe ipſos, mentes
ſolas hoc in loco fuiſſe intelligendas; ſed contrà po­
tiùs intellexerunt ſola ſua corpora, quae oculis vide­
bant, & manibus palpabant, quibuſque vim ſentiendi
perperam tribuebant; hocque ipſos à mentis naturâ
percipiendâ avocavit.
XII.
Cur non omnibus aequè
innoteſcat.
5
10

Cùm autem mens, quae ſe ipſam novit, & de aliis
omnibus rebus adhuc dubitat, undiquaque circumſpi­
cit, ut cognitionem ſuam ulteriùs extendat: primò
quidem invenit apud ſe multarum rerum ideas, quas
quamdiu tantùm contemplatur, nihilque ipſis ſimile
extra ſe eſſe affirmat nec negat, falli non poteſt.
In­
venit etiam communes quaſdam notiones, & ex his
varias demonſtrationes componit, ad quas quamdiu
attendit, omnino ſibi perſuadet eſſe veras.
Sic, exempli
cauſâ, numerorum & figurarum ideas in ſe habet, ha­
betque etiam inter communes notiones, quòd ſi aequa­
libus aequalia addas, quae inde exſurgent erunt aequalia,
&sſimiles; ex quibus facilè demonſtratur, tres angulos
trianguli aequales eſſe duobus rectis, &c.; ac proinde
haec & talia ſibi perſuadet vera eſſe, quamdiu ad prae­
miſſas, ex quibus ea deduxit, attendit.
Sed quia non
poteſt ſemper ad illas attendere, cùm poſtea recorda­
tur ſe nondum ſcire, an fortè talis naturae creata fit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index