Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 334 > >|
1
modo poſſumus dubitare, ac etiam falſa eſſe fingentes,
facilèquidem ſupponimus nullum eſſe Deum, nullum
coelum, nulla corpora; noſque etiam ipſos non habere
manus, nec pedes, ned denique ullum corpus; non
autem ideò nos, qui talia cogitamus, nihil eſſe: repu­
gnat enim ut putemus id quod cogitat, eo ipſo tem­
pore quo cogitat non exiſtere.
Ac proinde haec co­
gnitio, ego
cogito, ergo ſum, eſt omnium prima &
certiſſima
, quae cuilibet ordine philoſophanti occurrat.
VII.
Non poſſe à nobis du-
bitari, quin exiſta­
mus dum dubitamus;
atque hoc eſſe pri­
mum, quod ordine
philosophando cogno­
ſcimus.
5

Haecque optima via eſt ad mentis naturam, ejuſque
à corpore
diſtinctionem, agnoſcendam.
Examinantes
enim quinam ſimus nos, qui omnia quae à nobis di­
verſa ſunt ſupponimus falſa eſſe, perſpicuè videmus,
nullam extenſionem, nec figuram, nec motum loca­
lem, nec quid ſimile, quod corpori ſit tribuendum, ad
naturam noſtram pertinere, ſed cogitationem ſolam,
quae proinde priùs & certiùs quàm ulla res corporea
cognoſcitur; hanc enim jam percepimus, de aliis au­
tem adhuc dubitamus.
VIII.
Diſtinctionem interani­
mam & corpus, ſive
interrem cogitantem
&scorpoream, hinc
agnoſsei.
10
15

Cogitationis nomine, intelligo illa omnia, quae nobis
conſciis in nobis fiunt, quatenùs eorum in nobis con­
ſcientia eſt.
Atque ita non modò intelligere, velle, ima­
ginari, ſed etiam ſentire, idem eſt hîc quod cogitare.

Nam ſi dicam, ego video, vel ego ambulo, ergo ſum;
& hoc intelligam de viſione, aut ambulatione, quae
corpore peragitur, concluſio non eſt abſolutè certa;
quia, ut ſaepe ſit in ſomnis, poſſum putare me videre,
vel ambulare, quamvis oculos non aperiam, & loco
non movear, atque etiam fortè, quamvis nullum ha­
beam corpus.
Sed ſi intelligam de ipſo ſenſu ſive con­
ſcientiâ videndi aut ambulandi, quia tunc refertur ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index