Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 334 > >|
1jori circulo circa Solem ferentur, minores ſuos cir­
culos circa Jovem aliquoties percurrant.
Eodemque
modo vortex, qui habet Terram in centro, efficiat ut
Luna menſis ſpatio eam circumeat, ipſa autem Terra
ſingulis diebus circa proprium axem integrum
abſolvat; ita ut eodem tempore quo Terra & Luna cir­
culum communen ſemel peragrabunt, Terra 365 vici­
bus circa proprium centrum, & Luna duodecies circa
Terram vertatur.
XXXIII.
Quomodo etiam Terra
circa proprium cen­
trum, & Luna circa
Terram vehatur.
25
30
5

Denique, ne putemus omnia centra ac­
curatè in eodem plano ſemper conſiſtere, nec circulos
quos deſcribunt eſſe omnino perfectos; ſed, ut in om­
nibus aliis rebus naturalibus contingere videmus, iſta
tantúm praeterpropter talia eſſe, ac etiam labentibus
ſaeculis continuò mutari arbitremur.
XXXIV.
Motus coelorum non
eſſe perfectè circulares.
10
15

Nempe, ſi haec figura repraeſentet planum, in quo
centrum Terrae toto anno verſatur, quod vocatur pla­
num Eclipticae atque ope Fixarum in coelo determi­
natur, putandum eſt unumquemque ex aliis Planetis
in alio quodam plano verſari, ad hoc incli­
nato, & ipſum interſecante in lineâ quae tranſit per
centrum Solis: ita ut Sol in omnibus iſtis planis repe­
riatur.
Exempli cauſà, orbita Saturni ſecat nunc Eclip­
ticam in ſignis Cancri & Capricorni, ſupra ipſam au­
tem attollitur hoc eſt verſús Boream inclinatur
Librâ, & infra eandem verſús Auſtrum deprimitur in
Ariete anguluſque ipſius inclinationis eſt circiter gra­
duum . Sicque aliorum Planetarum orbitae ſecant
Eclipticam in aliis locis; ſed inclinatio in Jove &
Marte eſt minor, in Venere uno circiter gradu major,
&sin Mercurio maxima: eſt enim fere 7 graduum.
Ac

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index