Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 334 > >|
1ut fingeremus aliquem potentiſſimum noſtrae originis
authorem modis omnibus nos fallere conari; nihilo­
minus enim hanc in nobis libertatem eſſe experieba­
mur, ut poſſemus ab iis credendis abſtinere, quae non
planècerta erant & explorata.
Nec ulla magis per
nota & perſpecta eſſe poſſunt, quàm quae tunc temporis
non dubia videbantur.
XXXIX.
Libertatem arbitrii eſſe
per ſe notam.
25
30
5

Sed quia jam Deum agnoſcentes, tam immensam in
eo poteſtatem eſſe percipimus, ut nefas eſſe putemus
exiſtimare, aliquid unquam à nobis fieri poſſe, quod
non antè ab ipſo fuerit praeordinatum: facilè poſſumus
nos ipſos magnis difficultatibus intricare, ſi hanc Dei
praeordinationem cum arbitrii noſtri libertate conci­
liare, atque utramque ſimul comprehendere conemur.
XL.
Certum etiam omnia
eſſe à Deo praeordi­
nata.

Illis verò nos expedieimus, ſi recordemur
noſtram eſſe finitam; Dei autem potentiam, per quam
non tantùm omnia, quae ſunt aut eſſe poſſunt, ab
aeterno praeſcivit, ſed etiam voluit ac praeordinavit,
eſſe infinitam: ideòque hanc quidem à nobis ſatis at­
tingi, ut clarè & diſtinctèpercipiamus ipſam in
eſſe; non autem ſatis comprehendi, ut videamus quo
pacto liberas hominum actiones indeterminatas relin­
quat; libertatis autem & indifferentiae, quae in nobis
eſt, nos ita conſcios eſſe, ut nihil ſit quod evidentius
&sperfectius comprehendamus.
Abſurdum enim
propterea quòd non comprehendimus unam rem,
quam ſcimus ex naturâ ſuâ nobis eſſe debere incom­
prehenſibilem, de alia dubitare, quam intimè compre­
hendimus, atque apud noſmet ipſos experimur.
XLI.
Quomodo arbitrii no­
ſtri libertas & Dei
praeordinatio ſimul
concilientur.
15
20
25

Jam verò, cùm ſciamus errores omnes noſtros vo­
luntate pendere, mirum videri poteſt, quòd unquam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index