Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
< >
page |< < (181) of 445 > >|
CAP. XXI.
TRactans Ariſtoteles in fine quinti cap. lib. 3. phyſicorum de infinito ait, impoſ­
ſibile
cum ſit inuenire locum infinitum, & omne corpus in loco cum ſit, impoſ
ſibile
quoque eſſe in rerum natura aliquod:
infinitum corpus reperiri. Omittamus
quòd
cum Ariſtoteles debuerit beneficio loci deſtruere infinitum, ordine peruerſo
de
infinito prius, quàm de loco diſputationem inſtituat;
ſed dicamus ipſum intelli-
gere
de infinito corporeo, & cum probauerimus corporis locum eſſe corporeum in
teruallum
, non autem ſuperficiem, neque opus ſit in definitione interualli mentio
nem
aliquam facere terminorum, vnde ipſum infinitum eſſe poteſt, neque aliqua ra
tione
de hac re dubitari poteſt;
hoc modo nullum inconueniens ſequeretur, quòd
extra
cęlum reperiri poſſit corpus aliquod infinitum, quamuis, id ipſe nulla euiden-
ti
ratione inductus perneget.
Senſit quoque, abſque eo, quod aliquam rationem propo
nat
, aliquid extra cœlum reperiri quemadmodum apparet ex fine cap .9. lib. primi
de
cœlo, cum etiam ait cap .8. lib. 8. phyſicorum, infinitas partes alicuius continui eſ-
ſe
ſolum in potentia, non item in actu, hoc non eſt illico concedendum, quia ſi omne
totum
continuum, & re ipſa exiſtens, in actu eſt, omnis quoque eius pars erit in actu,
quia
ſtultum eſſet credere, ea quæ actu ſunt, ex ijs, quæ potentia exiſtunt, componi.
Neque etiam dicendum eſt continuationem earundem partium efficere, vt poten-
tia
ſint ipſæ partes, & omni actu priuatæ;
Sit exempli gratia linea recta .a.u. continua
quæ
deinde diuidatur in puncto .e. per æqualia, dubium non eſt, quin ante diuiſionem,
medietas
.a.e. tam in actu (licet coniuncta cum alia .e.u.) reperiretur, quàm totum .2.
u
. licet à ſenſu diſtincta non eſſet.
Idem affirmo de medietate .a.e. ideſt de quarta
parte
totius .a.u. & pariter de octaua, de milleſima, & de quauis, ita vt eſſentia actua
lis
infiniti hoc modo tutò concedi poſſit, cum ita ſit in natura.
Sed peius etiam ſenſit
Ariſtoteles
eodem loco capitis quinti lib. 3. phyſicorum, negando infinitum poſſe
connumerari
inter quantitates, dicens vnam aliquam quantitatem intelligi vt cubi
tum
, tricubitum, & cætera;
vbi non conſiderat eadem etiam ratione intelligi poſſe
aliquam
quantitatem infinitorum cubitorum, & in quantitatis definitione nullam eſ-
ſe
neceſſitatem terminorum, vt exempli gratia in definitione numeri, non eſt neceſ
ſitas
alicuius determinati numeri, quia multitudo, non minus infinita, quàm finita,
intelligi
poteſt.
Vbi poſteà cap .8. libr .4. phyſicorum ait nullam eſſe differentiam
inter
infinitum, & vacuum, reuera nihil abſurdius hoc dicere fingereue poterat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index