Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
< >
page |< < (192) of 445 > >|
Cum autem de raritate & denſitate diſputationem ſuſceperim, non ſine ratione
mihi
videtur illorum opinionem explodendam eſſe, qui Lunę maculas non aliud eſſe dixerunt,
quàm
aliquas partes rariores aliis eiuſdem Lunæ partibus, non obſeruantes rarum, &
denſum
, proportionabilia lumini, quod ab huiuſmodi corporibus reflectitur, non eſ­
ſe
.
quia corpus aliquod rarum aliquando aptum erit ad reflectendum maius lumen,
quàm
corpus minus rarum ut manifeſtè apparet à nubibus reflecti lumen:
quod
ab
aere non fit.
Non defuerunt qui contrarium dixerunt, ideſt, eas Lunę partes, den
ſiores
eſſe;
neque unquam aliquis fuit qui de diaphano, aut opaco mentionem fece
rit
, quia melius eſt credere, eas partes diaphanas, ſiue perſpicuas magis eſſe, quàm a-
lias
, quę per aliquod ſpatium, ſolis radio ingreſſum permittant, & alię partes cum ſint
opacæ
ipſum à ſuperficie reflectant.
diuerſa tamen ratione à ſpeculo, cum in pleni-
lunio
tota ferè Lunę pars illuminata cernatur, quamuis dictum lumen extenſiuè & in
tenſiuè
ſit minus eo, quod ipſa in nouilunio recipit.
Indignum autem mihi videtur
ijs
reſpondere, qui dixerunt huiuſmodi maculas, terræ vmbras exiſtere, cum craſſiſſi-
ignorantiæ tenebris ſint circunfuſi, vt etiam fuit Cornelius Agrippa, qui primo de
occulta
philoſophia dicens ſe noſſe modum quendam naturalem à Pythagora inuen-
tum
, quo in Luna id totum, quod ipſe ſuper ſpeculum ſcripſiſſet, videretur.
oſtendit
manifeſtè
ſe ignorare luminum vmbrarumque; naturam.
quia nulla vnquam vmbra ge
nerari
poteſt à corpore, quod aut opacum non ſit, aut officio opaci non fungatur,
vt
nunc dicemus de diaphaneitate aquæ.
Neque corpus opacum illuminatum adum-
brare
poteſt, niſi opacum illud in linea recta ſitum obtineat, quæ inter lucidum & il
luminatum
extenditur.
Neque etiam reſpondebimus ijs, qui ſentiunt quotieſcun-
que
nulla eſſet terra, ſed totus hic globus eſſet aqua, toties non futuram eclipſim lu-
narem
, ratione diaphaneitatis aquæ.
Quod falſiſſimum eſt, quia omne corpus ſphae-
ricum
quantumuis diaphanum ſit, dummodo ſit denſius aere, luminoſos radios re-
frangit
, & eos ad inuicem interſecare facit, qui deinde vltra interſectionis punctum di-
ſgregantur
, ita vt amittant illuminationis actum.
Adde quod etſi huiuſmodi corpus
aqueum
, ſphęricum non eſſet, ſed cubicum, illud ſuper aliquam ex eius ſuperficiebus
ad
angulos rectos radius ſolaris percuteret, non eum tamen penetraret, quia dictus
radius
perpetuò debilitatur, & magis, quo maiorem profunditatem in diaphano

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index