Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
431 419
432 420
433 421
434 422
435 423
436 424
437 425
438 426
439
440
441
442
443
444
< >
page |< < (425) of 445 > >|
EPISTOL AE.
Perfectum igitur cum fuerit op us hoc, te oportet ſcire modum ipſo vtendi. Qua-
propter quotieſcunque volueris, aſpice Solis locum in Zodiaco, Ephemeridibus me
diantibus, idem dico de vnoquoque reliquorum planetarum.
Inuento poſtea So-
lis loco in noſtro Zodiaco horologij, manu mediante, volue oſtenſorem, ita, vt li-
nea fiduciæ tranſeat per gradum Solis, deinde, claui ipſius horologij mediante, vol-
ue indicem, ita cum Zodiaco coniunctum, vt linea fiducię, punctum, ſeu partem ho-
oſtendat in limbo horologii, quę quidem hora notanda eſt ſi fuerit ex ijs quę in-
cipiunt à meridie vſque ad mediam noctem, vel à media nocte vſque ad meri-
diem,
tunc acu ſupradicta mediante, poſita in aliquo illorum quatuor foraminum,
circunuoluenda eſt Tabula, ita, vt extremitas lineę meridianę ſupra orizontem, ex
ęquo incidat inter duodecimam horam, & lineam fiducię, computum incipiendo à
duodecima hora, ſi vero dicta indicis hora fuerit ex ijs quę incipiũt à media nocte &
deſinunt poſtea in meridie, oportebit, acu mediante, circunuoluere Tabulam, quo-
uſque punctum extremum meridianæ ſub terra, medio loco exiſtat inter duodecimã
horam, & horam oſtenſam à linea fiducię.
Quo facto continuo videbis erectam cę-
li
figuram.
& quia vidiſti loca planetarum in Ephemeridibus, videbis etiam
eorum loca accidentalia in domibus ſcilicetaccidentalibus, ſi aliquas fixarum in
Aranea deſiderabis, accipere poteris Ocu. ♉, cor. ♌, ſpi. ♍, Liram, Aquilam, &
Arcturum, dum locus fuerit capax.
Nec te moueat, quod oportebit lineam fiducię
ſupra gra. Solis quotidie collocare, quod nihil refert.
Nam oportet etiam quoti-
die cordam fuſo circunuoluere.

DE DEMONSTRATIONIBVS PROPOSITIONVM
Mathematicarum, nec non de Aſtrologia Iudiciaria.

Fullustriſſ .D. Volfardo Aiſeſtain.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index