Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
< >
page |< < (157) of 445 > >|
169157DE MECHAN. b.a.d. non æquediſtaret, ſed ſurſum traheret ſuper .u. aut ſubter, aliquid de ſua vi vir
tuteque; amitteret, & tantò plus, quantò inclinata magis eſſet verſus .a.o.e. & tandem
cum eſſet vnita cum .a.o.e. aut ad ſuperius, aut ad inferius quantalibet ui, etiam ſi in-
finita, figuram extra ſitum primæ lineæ .a.o.e. non moueret, ſed ſi ſurſum traheret ſe
iungeret eam à linea .b.a.d. non ob id tamen efficeret, ut centrum .o. exiret extra pri
mam lineam .a.o.e.
Secunda verò ſpecies, tribus reuolutionum modis, abſque axis mutatione conſta
re poteſt, ideſt modo, quo reuoluuntur trochleæ mediante fune, & quo reuoluuntur
aliquæ rotæ, in quibus aliquod animal incedit;
& quo reuoluuntur illæ, quæ in homi
nis manu circunuoluuntur medio alicuius manubrij inflexi.
Hi omnes modi cum
circulari figura magis, quam cum alia quauis, faciliores euadunt.
Et primò ſi priorem
modum conſiderabimus, vt mediante fune quælibet figura, quæ circularis non ſit,
voluatur, ſupponamus exemplo debere reuolui pentagonum æquiangulum .a.e.i.o.
u.
circa centrum .c. mediante fune .q.u.a.e.i.p. neceſſariò occurrent (in hac figura an-
gulorum, laterumque; diſparium) plures inæqualitates, quæ reuolutionem eiuſdem fi-
guræ irregularem efficient;
quarum vna erit, quod duæ partes funis, ideſt .u.q. et .i.p.
non erunt in vna eademque; inter ſe diſtantia ſemper, quod facile intellectu erit, ſi ima
ginabimur ductas eſſe lineas .a.i: u.i: et .i.c.t. ſi funis duo pondera habebit alterum
altero maius, ſuis extremis appenſa, vnde debeat figura virtute ponderis maioris cir
cunuolui:
dictæ duæ partes .u.q. et .i.p. eiuſdem funis, mundi centrum, dum firmæ ma
nebunt, reſpicient;
ſed permittentes pondera libera; maius, efficiens vt circunuolua-
tur figura;
efficiet, vt aliquando vnum exlateribus, eiuſdem figuræ mundi quoque; cen
trum reſpiciet, vt in
229[Figure 229] figura .A. ſicque; etiam
linea .i.c.t. (pro exem-
plo
) erit menſura di-
ſtantiæ funium inter
ipſas, & deinde circum
uoluendo etiam di-
ſtabuntinter ſe per li
neam .i.a. aut .i.u. vt in
figura .B. innotuit exem
plo, & ſic etiam ali-
quando erunt magis
diſtantes, quàm linea
t.i. & minus quàm.i.
a:
nunquam tamen minus quam .t.i. neque magis quam
i.a. aut .i.u. quæ ſunt æquales;
Quæ quidem varietas,
230[Figure 230] in hanc, & in illam partem impellet partes penden-
tes funis, vnde æqualiter non trahent.
Idem dico, ſi
extrema .q. et .p. eſſent quoque ſemper in vna eademque;
diſtantia;
neque à corpore ponderoſo eſſent attracta,
quia aliæ partes ipſius .u.q. et .i.p. ex ſupradictis ratio-
nibus vnam eademque; diſtantiam non ſemper ſeruarent.
vnde fieret vt cum diuerſis angulis tam .i.p. quam .u.q.
traherent ſemidiametros .c.i: c.e: c.a: c.u. et .c.o. quia non
ſemper traherent ope ſeu virtute anguli æqualis ipſi .
c.i.p
.
Hæc autem inę qualitas communis eſt omnibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index