Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
< >
page |< < (173) of 445 > >|
185173DISPVTATIONES. ea, quàm Ariſtoteles præſcripſit.
Sintigitur corpora .a. et .o. inæqualia, eadentamen figura & materia prædita, quo-
rum .a. maius ſit, & per conſequens in eadem quoque proportione grauius ipſo .o. in
qua eſt maius, communi omnium ſententia.
Scribit ergo Ariſtoteles proportionem velocitatis corporis .a. ad eam, quæ eſt
corporis .o. (naturaliterſe vnoquoque mouente) eandem futuram, quæ eſt magnitu
dinis, aut grauitatis corporis .a. ad magnitudinem, aut grauitatem corporis .o.
Ima-
ginemur igitur corpus u. eadem magnitudine & figura, qua corpus .a. præditum eſt,
ſed eandem grauitatem obtinere, quæ communicata eſt corpori .o. quod ex quauis
materia conſter.
Hinc ex primo ſuppoſito ſecundi capitis certi erimus proportio-
nem velocitatis corporis .a. ſi comparetur cum velocitate corporis .u. futuram, vt eam,
quæ eſt ponderis corporis .a. ad pondus ipſius corporis .u.
Ex .9. igitur lib. quinti Eu-
cli. cogitur fateri Ariſtoteles velocitatem corporis .o. eſſe vnam eandemque; in ſpe-
cie, quæ eſt corporis .u.
Quod primo ſuppoſito cap. ſecundi huius lib. planè repugna­
ret.
Igitur hæc Ariſtotelis opinio falſa eſt. Idem quoque probaretur mediante cor
pore .i. æquali magnitudine, ſimilique; figura cum corpore .o. prædito, ſed, quòd ad
quantitatem attinet, æquali corpori .a. vnde ex primo ſuppoſito cap. ſecundi huius li
bri in eadem pro
portione velocius
eſſet corpore .o.
248[Figure 248] in qua grauius eſt.
ex .9. igitur quin-
ti cogitur Ariſto-
teles affirmare tam
velox eſſe corpus
a. quam eſt corpus
i. vnde idem pla-
nè inconueniens emergit ex ſecundo ſuppoſito cap. ſecundi huius lib..
Quod duo corpor a in æqualia eiuſdem materia in diuerſis
medijs eandem uelocitatis proportionem
retinebunt.
CAP. VIII.
QVælibet duo corpora inæqualia ſimili tamen figura & eadem materia con-
ſtantia, naturaliter ſe per diuerſa media mouentia, vnam eandemque; ſem-
per proportionem velocitatum ſeruant.
Sint duo corpora .A. et .B. ſibi inuicem inæqualia quorum .A. ſit maius, ſed ſimile
figura & idem materia,
cuius pondus totaleſit .
249[Figure 249] x.o.
& pondus totaleip
ſius .B. ſit .u.s.
Imagine-
mur quoque corpus .A.
poſitum in aqua amitte
re partem .o.e. ponderis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index