Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
111 99
112 100
113 101
114 102
115 103
116 104
117 105
118 106
119 107
120 108
121 109
122 110
123 111
124 112
125 113
126 114
127 115
128 116
129 117
130 118
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
< >
page |< < (195) of 445 > >|
207195DISPVTATIO NES. tarium è contrà ſe habeat, præter id, quod nunquam fuit neque ſit futurus aliquis horum
rectorum, qui naturales dicuntur, qui tam velociter moueatur, ut motus cœli, quia ſi
voluerimus conſiderare motum diurnum .24. horarum, ſecundum opinionem com-
munem, reperiemus calculando, Lunam in quadraturis cum Sole, dum inuenitur in
æquatore, ſingulis horarum minutis moueri per .500. milliaria Italica vel circa, & in
coniunctionibus, & oppoſitionibus ipſius Solis .1000. vel circa, & Solem tempore ae-
quinoctiorum
.18000. & Saturnum circa æquatoris ſitum .260000. & amplius de ſtellis autem
fixis circa æquatorem poſitis quiuis cogitet;
quod reuera diffi cillimum quibuſdam
videbitur, quod quidem non occurrit ſecundum pulcherrimam Ariſtarchi ſamij opi-
nionem, diuinitus à Nicolao Copernico expreſſam, contra quam nil planè valent
rationes ab Ariſtotele;
neque etiam à Ptolomeo propoſitę. Motu verò proprio, quo
libet horę minuto, Sol mouetur per milliaria circa .48.
Luna quando coniuncta eſt, aut op
poſita reperitur Soli .36. milliaria, & in quadraturis .18. Saturnus .24. Iupiter .40:
Mars .100: Venus .26: Mercur .5.
Sed Saturnus motu rapido, vno horæ minuto mo-
uetur
circa .260000. milliaria, vt diximus Iupiter circa .170000. Mars .75000. Venus.
10000, Mercurius .2000. corpus autem elementare, & ſi moueretur motu recto hoc mon,
& velocius etiam corpore cęleſti, non obſeruans tamen uniformitatem, ut dictum cœ
leſte facit, cum eodem nullo modo comparari poſſet, quia rectus dictus naturalis,
ſuam ſemper velocitatem adauget, ob continuam impreſſionem, quam recipit à cau
ſa perpetuò coniuncta cum ipſo corpore, quę eſt propenſio illa naturalis eundi bre-
uiori quadam via ad locum ſuum, ita vt etiam ſi dictum corpus elementare à motu
tardiore ad velociorem, ſuperare poſſet motum alicuius corporis cęleſtis, ij duo motus
interſecarent ſeſe in vno ſolo puncto, quod diuidi diſtribuique; in partes nequiret, ideſt
non niſi in vno ſolo temporis inſtanti redderentur æquales, vt ita dicam.
Neque; ſolum
loquor de circulari cœleſti cum recto elementari, ſed de qualibet alia motuum ſpe-
cie, ſiue ſint ambo recti, ſiue ambo curui, quando aliquis eorum irregularis erit.
Minus ſufficienter exploſam fuiſſe ab Ariſtotele opinionem cre-
dentium plures mundos exiſtere.
CAP. XXXVI.
MAior ratio, qua Ariſtoteles eorum opinionem, qui plures eſſe mundos dixe
runt, refutare nititur, in eo conſiſtit, quod is credat partes terræ, quæ alijs
mundis aſſignarentur, ad huius mundi centrum inclinationem habere, & ſic ignem
illorum, propenſionem habiturum ad circunferentiam huius.
Quæ certè ratio tam debilis eſt, vt per ſe cadat, non conſideransipſe, quòd ſi
eſſent dicti mundi, eorum quilibet ſuum proprium centrum, ſuamque; propriam cir-
cunferentiam haberet, terrasque; & ignes haberent inclinationem ad centra circunfe-
rentiasque; ſuorum mundorum, abſque eo, quod vna terra, alterius centrum appeteret;
vt
exempli gratia, ſi doctiſſimi Ariſtarchi opinio eſt vera, rationi quoque; conſentaneum
erit maximè, vt quod Lunæ contingit, cuilibet etiam ex aliis quinque planetis eue-
niat, ideſt, vt quemadmodum Luna ſuorum epicyclorum ope circum terram voluitur,
quaſi per circunferentiam alterius cuiuſdam epicycli, in quo terra ſit inſtar centri
naturalis (ideſt ſit in medio) delati ab orbe annuo circa Solem;
Sic etiam Saturnus,
Iupiter, Mars, Venus, atque Mercurius, cir cum aliquod corpus in medio ſui epici-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index