Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
171 159
172 160
173 161
174 162
175 163
176 164
177 165
178 166
179 167
180 168
181 169
182 170
183 171
184 172
185 173
186 174
187 175
188 176
189 177
190 178
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
< >
page |< < (225) of 445 > >|
237225
DE LVCERNA SPIRITALI QVAM SERENISS.
Sabaudiæ Duce .D. meo collendiſs. anno .1570. conſtruxi.
CLARISS. FRANCISCO BARBARO VENETORVM
apud Sereniſſimum Sabaudiæ Ducem Oratori Illuſtriſſimo.
HEron varias ac diuerſas hydraulicas, & ſpiritales machinas propoſuit, in
ter quastamen nullam ſimilem, ei quam ego Sereniſſimo Sabaudiæ Duci
conſtruxi, deſcribit, quæ quidem fuit Lucerna, & erat huiuſmodi, vt à
magno aliquo vaſe oleo pleno ſupra alicuius triclinij tabulatum poſito,
ſubtilis quidam tubus perpendi-
288[Figure 288] culariter per tabulatum exiret,
& in dictum triclinium vſque ad
medium deſcenderet, ita tamcn
vt hic ſolus tubus, non item
vas oleo plenum cerneretur, cu-
ius quidem tubi inferiori extremi-
tati iunctum eſſet quoddam par-
uum receptaculum olei, ſimile co
operculo alicuius pyxidis, è cuius
ambitu prope baſim multi diuer-
ſi quæ tubi æquales & orizonta-
les, cuiuſuis longitudinis proſili-
rent, quorum quilibet in extremi
tate ſua, exiguam quandam pyra
midem, appensam haberet, in qua elli
chnum eſſet cum mixo.
oleum deinde
medio perpendicularis tubi ad rece
ptaculum extrinſece deſcendebat,
& per alios tubos ad nutriendas
flammas dum arderent ferebatur:
at vero cum eædem erant extinctæ
ne minima quidem olei gutta de
ſcendebat:
id quod eos qui aſta-
bant in admirationem trahebat.
Hæcautem lucerna ſic erat con
ſtructa.
Vas olearium cylindricum
vt in ſubſcripta figura patet, cuiuſ
uis magnitudinis, omni ex parte
clauſum faciendum curaui, ita ta
men vt eius coopereulum aliquam
tulum concauum eſſet, in cuius me
dio erat foramen .e. quod erat os
tubi .e.g. qui ſub eiuſdem vaſis fun-
do vſque ad .g. tranſibat, ſed po-
ſtea ſurſum, quaſi vſque; ad cooper
culum in ſitu .c. ab inferiori parte
reflectebatur, & ibi terminabatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index