Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
< >
page |< < (230) of 445 > >|
242230IO. BAPT. BENED. periodis apparentibus, aut veris, ſed de mediocribus aut æqualibus, & quidem re-
ctè dicunt, quia lineæ eorum mediorum motuum non coeunt in aliquo ſigno alte-
rius triplicitatis, prius quam pertranſiuerint omnia ſigna illius, in qua incęperunt.
Itaque; nullum inconueniens ſequitur, ſi in veris coniunctionibus non reperitur hæc re-
gula.
Fieri enim poteſt, vt lineæ mediorum motuum coniungantur in vno ſigno, cor
pora verò eorum planetarum coeant in alio, cum rarò eueniat, vt linea medij mo-
tus, eadem ſit cum linea veri.
Nunc quidem tamen non affirmauerim, nec ne gauerim eorum coniunctionem an
ni .1563. fuiſſe potius in Cancro, quam in Leone.
Sed tantum dicam vanum eſſe cre
dere id eueniſſe propter ſimilem naturam, aut qualitatem ſignorum.
Hunc enim
reſpectum non habent illi planetæ in verisſuis coniunctionibus.
Exempli autem
cauſa ponamus, quod rectè ſupputatæ fuerint coniunctiones annorum .1484. 1504.
& 1524. quod attinet ad differentiam duodecatemorij, ſcilicet prima in .24. gradu
Scorpij, ſecunda in .20. Cancri, tertia in .10. Piſcium.
Cum ſecunda anticipauerit
trigonum perfectum cum prima, gradibus .4. & tertia anticipauerit trigonum perfe-
ctum cum ſecunda gradibus .10. ſi forte prima vt facta fuit in .24. gradu Scorpij facta
fuiſſet in .2. gradu eiuſdem, planum eſt quod ſecunda facta fuiſſet in .28. gradu geminorum
& tertia in .18. Aquarij, quæ ſigna ſunt diuerſæ triplicitatis ab illa Cancri.
Inſuper
ſi coniunctio anni .1544. quæ fuit in .28. gradu Scorpij fuerit recta correſpondens prae­
cedenti
, anni .1524. per gra .18. ſine dubio ſi coniunctio anni .1524. facta fuiſſet in
18. gradu Aquarij, illa anni .1544. fuiſſet in .6. Scorpij ſigni alterius triplicitatis quam
ſint Gemini.
Præterea, vt anno .1544. coniunctio facta eſt in .28. gra. Scorpij, & 1563
in .29. Cancri, ponendo eas eſſe rectas, quod attinet ad ſuperandum trigonum vno
gradu, ſi anno .1544. facta fuiſſet in .30. Scorpij, anno .1563. proculdubio facta fuiſ-
ſet in primo gradu Leonis.
Et ſuppoſitis ijs interuallis, quæ ſuperſunt, aut deſunt per
fectis trigonis, ſi coniunctio anni .1524. fuiſſet in .20. gradu Piſcium, anno .1544.
fuiſſet in .8. Sagittarij.
Quæ quidem omnia aduerſantur opinioni huius ſcriptoris.
Quodautem opinatur coniunctionem anni .1583. fore in Ariete, ſic dicens pagi
na ſecunda.
Non erit ab re ſi & eandem Saturni, & Iouis coniunctionem in primo igneæ tri-
plicitatis ſigno, quod eſt Aries futuram afferamus anno .1583. ſi ab accidentibus no
bis licet, vt ab omnibus paſſim conceditur, planetarum loca diſcernere.
In eo fallitur, nam neque; Saturnus, neque; Iupiter, errant à vero per .9: nec .8. gra. ac ne per
4. quidem in qui buſuis Ephemeridibus aut tabulis.
Itaque; videbit eiuſmodi coniunctionem
contra ſententiam ſuam fieri in Piſcibus, non autem in Ariete. (vt poſtea res ipſa nos docuit
ſub menſe Aprili. poſt quidem ſcriptam hanc epiſtolam, vulgarique; ſermone tranſmiſsam, ſed an-
tequam
in latinum tranſlata, & huic volumini inſerta cum alijs Typographo committeretur.)
Vbi poſtea meminit magnæ periodi annorum .960. non tantum ei cogitandum
erat hanc fuiſſe opinionem antiquorum, vt videri pont apud Albumaſarem & Alchibicium,
ſed etiam perpendendum an eſſet vera, priuſquam ei adhæreret.
Hic enim fuit vnus
ex erroribus illius ætatis, quæ nondum penetrauerat intima huius ſcientiæ.
Sunt
tamen illi antiqui excuſatione aliqua digni.
Ponebant enim vigeſimo quoque an-
no præcisè fieri mediam coniunctionem Saturni cum Ioue, & in quolibet ſigno eiuſ-
dem triplicitatis coniungi quater.
Itaque in qualibet triplicitate dicebant eos coire
duodecies.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index