Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256 244
257 245
258 246
259 247
260 248
261 249
262 250
263 251
264 252
265 253
266 254
267 255
268 256
269 259
270 258
< >
page |< < (231) of 445 > >|
243231EPISTOL AE.
Quod ſecundum primum ſuppoſitum finiebatur ſpacio annorum .240. qui nume
rus fit. ex .20. duodecies multiplicatis.
Et quia triplicitates ſunt .4. ideo credebant
in ſpacio annorum .960. qui numerus fit ex .240. quater multiplicato, perfici .48. con-
iunctiones
, priuſquam redirent ad ſe coniungendos in eodem loco, ubi prius iun-
cti fuiſſent.
Primum autem ſuppoſitum, quod vigeſimo quoque anno iungerentur,
colligebant ſic ratiocinantes.
Si Saturnus annis .30. peragit ſuum curſum per om-
nia ſigna Zodiaci, Iupiter autem peragit eum annis .12. Saturnus ambulauerit .4. ſi
gna, et .4. quintas partes ſigni, ſiue gra .24. dum Iupiter peragit integrum ambitum
ideſt annis .12.
Itaque deſunt ei anni .8. ad perueniendum ad .20. quibus .8. annis Sa-
turnus perambulat ſigna tria & quintam partem unius ſigni .i. gradus .6. qui iuncti dictis ſi
gnis .4. & gra .24. faciunt ſigna .8. quæ Iupiter item percurrit in annis .8. atque ita in
annis .20.
Iupiter percurrit .20. ſigna antequam perueniat ad Saturnum, cum Saturnus eo
dem tempore perfecerit curſum ſignorum .8.
Eandem concluſionem etiam fortaſ
ſe collegerant ex dictis ſuppoſitis, dicentes, ſi Saturnus annis .30. ambulat .12. ſigna
proculdubio annis .20. ambulat .8. ſigna, quo tempore Iupiter perambulat .20. ad ra
tionem .12. ſignorum in annis .12.
Verum hoc ſuppoſitum non eſt bonum, quoniam, ſi ita eſſet, coniunctiones horum
duorum planetarum nunquam exirent ex vna triplicitate, & non modo .960. quoque;
anno, ſed etiam ſexageſimo rurſus coniungerentur in eodem puncto.
nec coniunctio
nes eorum (ſemper autem intelligo de medijs) unquam egrederentur ex illis tribus
ſignis Zodiaci.
Sed periodus æqualis Saturni, eſt dierum circiter .10740. atque ita minor an .30.
atque etiam .29. cum dimidio periodus autem æqualis Iouis, eſt circiter .4328. vt
ego eam comperio, quidquid alij dicant, vtque; planius alias oſtendam.
Itaque; hæc per
iodus Iouis, etiam minor eſt ann .12. prætermittendo in ſupputatione tam Saturni quam
Iouis quaſdam minutias horarum & earum partium, quæ hac in re pto nihilo habe-
ri poſſunt.
Atque his duabus periodis eccentricorum duorum planetarum poſſu-
mus cognoſcere interuallum quod erit inter vtramque mediam coniunctionem, hoc
modo agendo, & ratiocinando.
Si Saturnus diebus .10740. circuit gradus .360. diebus .4328. qui ſunt periodus
Iouis, conficiet gradus .145. & min .4. ideſt min .8704. & eadem regula inueniemus
quod Saturnus .30. quibuſque; diebus, conſiciet min .60. & ſecunda .20.
Iupiter autem ſin-
gulis .30. diebus, conficiet min .149. & ſecunda .43. vnde ſubtrahendo minuta Satur-
ni à minutis Iouis, ſupererunt min .89. cum ſecun .23.
Itaque; Iupiter .30. quibuſque; die-
bus velocitate curſus, ſuperabit Saturnum minutis .89. cum ſecundis .23.
Atque; dicen-
do, ſi minuta .89. cum ſecundis .23 dant nobis dies .30. ſupradicta, minuta .8704. da-
bunt nobis dies .2921. quibus iunctis cum diebus .4328. periodi Iouis, efficientur dies
7249. ideſt anni Aegiptij .19. cum diebus .314. & hæc erit æqua periodus temporis
inter vtranque coniunctionem horum duorum Altiorum planetarum.
Vt autem pla
nius oſtendatur hanc operationem rectam eſſe (nam demonſtrationem ſpeculatiuam
huius operationis in .113. Theoremate noſtræ Arithmeticę cuique; videre licet) fieri
poteſt his alijs calculis.
Si Saturnus diebus .10740. tranſit per gra .360. in ſpacio dierum .2921. tranſibit
per gradus .97. min .54. quibus iunctis cum gra .145. min .4. ſupra notatis, efticientur
gra .242. min .58.
Deinde, ſi Iupiter ſpatio dierum .4328. tranſit per gra .360. igitur
ſpatio .2921. per eandem regulam inueniemus eum tranſire gradus .242. mi .58. qui
numerus par eſt illi Saturni.
Cum ergo Iupiter confecerit vnum ambitum poſt con­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index