Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
< >
page |< < (239) of 445 > >|
251239EPISTOLAE. in ijs ſunt conſumati, nec curam mihi ſuſcipere erudiendi imperitos. Satis igitur ſit
oſtendiſſe, quod qui ſcripſit Martem commorari poſſe tam multos menſes in vno ſi
gno, non impoſſibilem rem tradidit.
Immo per obſeruationes huius veritatis mil-
lies factas, Aſtrologi fecere ſupradictas ſuppoſitiones neceſſarias ad reducendum in
ſuas cauſas, & ad regulam, eiuſmodi veriſſimos effectus.
Non oportebat autem ſcriptorem harum animaduerſionum tantopere eiuſmodi
mora commoueri, ſed cogitare quod fortaſſe calculi facti fuerunt eo tempore quo mi-
ſer Mars à Vulcano rete vinctus erat.
Vnde cum nonita celeriter ſe expedire poſſet
iter eius ſegnius peractum fuit.
Aut quod quum vulneratus fuit in bello Troiano, vis eius
& agilitas per aliquantulum temporis imminuta fuit.
Atque ſi hic etiam intellexiſ
ſet eum aliquando fuiſſe in poteſtate Othi, & Ephialtis vinctum & carceri incluſum men-
ſes
tredecim, dum ab Eribea ſolutus fuit, vt tu, antiquos ſequens, eleganter ſcribis
in illis tuis pulcherimis dialogis. non exiſtimaſſet, credo, tam abſurdum quod alius
eum detinuiſſet ſex aut ſeptem menſibus, ſed operam dediſſet vt a te intelligeret quid
ſibi vellet tam longa captiuitas.
Sed vt ad rem redeamus. Idem pag .4. ait, quod verus motus Martis diſtat à me-
dio circiter dies .8. ſupponens medium motum eſſe dierum .683. quod etiam falſum eſt.
Sed vtcunque ſit, fallitur. Solet enim periodus veri motus Martis eſſe die-
rum circiter .708. modo paulo plus, modo paulo minus, & interdum poteſt etiam
eſſe multo breuior, ſicuti erit à die 3.
Decembris anni .1593. vſque; ad initium Iunij .
1595.
Tunc enim erit tantum dierum .545. & non quidem ſine ratione, nam dicto
initio Decembris Mars paulo ante cæperiteſſe directus, cum centrum epicycli erit
circa medium Tauri, & eius ſtella in principio Arietis & initio Iunij .1595.
Mars pa
rum diſtabit ab initio retrogradationis, regreſſus tamen ad initium ipſius Arietis, &
centrum epicycli erit circa medium Aquarij, in cuius ſigni medio, hac ætate repe-
ritur oppoſitum augis, & in quo ſitu, æquationes argumenti ſunt, quam maximę eſſe
poſſint, quum centrum epicycli circuiuerit ſolum circiter tres quartas totius ambi-
tus, & Mars circuiuerit per partem ſuperiorem epicycli circiter gradus .252.
Hoc au
tem dico, vt oſtendam poſſibilitatem huius eius extraordinariæ velocitatis.
Nam
quicunque; voluerit poterit certior fieri, per calculum partium motus Martis.
Vbiautem poſtea idem author miratur interualla, quæ ponuntur inter coniunctio
nes Iouis, & Martis in eodem ſigno, eaque; vocat errores maximos, oſtendit ſe non re
ctè conſideraſſe motus eorum.
Et præcipuè primum miratur quod inter annum .1528.
et .1553.
Iupiter & Mars nunquam coeant in Leone, cum hæ duæ coniunctiones in
ter ſe diſtent ann .25. afferens pro ratione, quod hæc duo ſydera, altero quoque anno
coniunguntur, ſic dicens.
Qui ſciet has duas ſtellas ſecundo quoque anno inter ſe coniungendas, mirabitur
quomodo non poterunt numeratores, huiuſmodi animaduertere errores.
Et præter hanc rationem fortaſſe ent conſiderauit, quod in dicto temporis interuallo Iu
piter semper fuit in Leone, vt ann .1540. et .1541.
Mars autem in eo ſæpe fuit. Vnde im
poſſibile eilvidetur eos non conueniſſe in dicto ſigno.
Idemque; dici poteſt de alijs
coniunctionibus eorundem planetarum, atque has differentias temporum inter di-
ctas coniunctiones ipſe tribuit erroribus calculorum Ephemeridum, non autem ta-
bularum, vt ſupra dixit.
ſed neſcio quare vellet dictos planetas coire in Leone, ſi
quum Iupiter in eo erat anno .1540. et .1541. & in eo deambulabatur, Mars interea
erat mon in Libra, modo in Scorpione, Sagittario, Capricorno, & alijs ſignis vſque; ad
Cancrum, in quo cum repertus fuit anno .1541. cogitans congredi cum loue in Leo­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index