Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256 244
257 245
258 246
259 247
260 248
< >
page |< < (292) of 445 > >|
304292IO. BAPT. BENED. cum .a.q. in puncto .u. Nunc verò ſi vmbra .t.q. tanto maior eſt .f.g. quanto .109. eſt
vno et .t.n. etiam tanto maior .c.e. ergò eadem proportio erit .q.t. ad .t.f. quę .n.t. ad .t.
c.
ſed cum angulus .t. communis ſit ambobus triangulis .q.t.f. et .n.t.c. ſequitur ex .6.
ſexti dictos triangulos æ quiangulos eſſe.
Vnde ſi anguli .t.n.c. et .t.q.f. æ quales inui
cem ſunt, ergo .q.f. æquidiſtans erit .n.c. quod eſt impoſſibile, quia nunc demonſtra-
uimus ipſas concurrere in puncto .u.
Quare non eſt eadem proportio .q.t. ad .t.f. quæ
n.t. ad .t.c. decipitur ergo Cardanus in .4. lib. de ſubtilitate.
Circa illud deinde quod à me quæris, hoc eſt, quæ ſit cauſa, quod nos videmus
radium ſolarem tardiſſimè moueri, cum alias tibi dixerim ipſum qualibet hora cir-
ca terram quindecim gradus perficere, reſpondeo, quod radius ille quem videmus,
exempli gratia, in aliquo cubiculo, nunquam eſt idem numero, ſed quia ipſi radij
nullo modo differunt inter ſe, niſi in numero, proptera putamus eundem ſemper eſſe,
cum ſemper alius, atque alius ſit, quorum vnuſquiſque (de illis loquor, qui ad hunc
terræ globum perueniunt) circa terram reuoluitur ſpatio .24. horarum, & cum quili
bet circulus diuidatur in .360. gradus, quorum vigeſimaquarta pars eſt .15. verum
eſt igitur, quod tibi iam dixeram.
326[Figure 326]
OPERATIONES DIVERSAE AB ALIIS
Michaelis Stifelij.
Conrado Terl.
QVod in .2. exemplo. II. cap. Stifelius ſcribit in .3. lib. pag .282. non nego
quin pulchrum ſit, ſed alijs pulchrioribus modis poſſumus illud idem de-
monſtrare;
cogita igitur ſuperficiem rectangulam, cuius medietas ſit triam
gulus rectangulus .a.b.g. vnde ex ſuppoſito nobis cognita erit ſuperficies
ipſius trianguli, tanquam dimidium totius parallelogrammi rectanguli cogniti.
Quare ex .25. ſecundi triangulorum Monteregij, cognita nobis erunt latera .a.b. et .b.g.
Alia etiam breuiori methodo idem poſſumus eſſicere, mediante angulo .b. recto,
eo quod cum nobis cognita ſit ſuperficies trianguli ſimul cum baſi .a.g. cognita etiam
nobis fit perpendicularis .b.d. à puncto .b. ad baſim, & conſequenter cognitum no-
bis erit productum ipſius .a.d. in .d.g. & quia nobis cognita eſt .a.g. & eius medietas,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index