Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
321 309
322 310
323 311
324 312
325 313
326 314
327 315
328 316
329 317
330 318
331 319
332 320
333 321
334 322
335 323
336 324
337 325
338 326
339 327
340 328
< >
page |< < (299) of 445 > >|
EPISTOL AE.
ne concipere velles, quemadmodum vnius trianguli ęquilateri, tali magnitudine,
ſed non præfinito colore conſtantis, hoc minime præſtare poſſes.
quia nullam rem
viſibilem priuatam colore imaginari poſſumus.
nec etiam potes imaginari ſpeciẽ ali
cuius trianguli æquilateri, indeterminatæ magnitudinis, & indefiniti coloris, quæ
cuilibet particulari cuiuſuis magnitudinis, & coloris poſtea applicari queat.
Species
deinde alicuius trianguli ęquicruri, aut vnius trianguli laterum inęqualium, aut triã
guli in genere, aut tandem figuræ, conſiderato tu ipſe, an poſſit ſub imaginationem
cadere.
Poſſumus quidem huiuſmodi ſpeciem (ratione mediante) intelligere, vn
de quamlibet ſpeciem rei particularis viſibilis, compoſitæ, ex figura, magnitudine,
& colore, perfectè imaginari poſſimus, & huiuſmodi conceptus erit ſpecialiſſima
ſpecies, quia in infinito ſuorum indiuiduorum, nunquam fiet, vt aliquod eorum, ali
quo modo ab alijs differre poſſit;
admonens te, nil reperiri, quod differat, aut in ſe
partem aliquam habeat, quod aliquid aliud non obtineat, quin dicta differentia ſit
ſpecifica, eius tamen ſolum partis quæ differt ab alia duorum indiuiduorum, vnius,
eiuſdemq́; ſpeciei.
quia ſi eſt in magnitudine nulla planè magnitudo reperitur, quę
ſua ſpecie non ſit dotata, quod ſi non eſſet, inter res omnes nulla æqualitas
eluceret:
& ſi in figura, & colore, idem affirmo, aliter nulla res fimilis eſſet
alteri, neque aliqua ſimilitu lo reperiretur.
Idem de quolibet alio obiecto
ſenſibili dico.
Ratio autem eorum omnium quæ dixi eſt, quia imaginatiua nihil
aliud intellectui oſtendere poteſt, quam id quod recipit à ſenſu, & cum ſenſus,
alio modo moueri non poſſit quam ſupradicto, hanc ob cau ſam verum eſt, ꝗcquid
ſcripſi.
Vnde triangulum ęquilaterum datę magnitudinis, erit genus triangulorum
ęquilaterũ eiuſdẽ datæ magnitudinis, ſed diuerſorũ colorũ, erit etiã ſpecies trianguli
æquilateri indeterminatæ magnitudinis, & hic deinde erit ſpecies trianguli, & hic
poſtea ſpecies figuræ.
Idem de alijs omnibus rebus per gradus dico, quę ſicut à ſen
ſu, ita etiam ab imaginatione longè recedunt, adeo vt has ſpecies ſpecialiſſimas tan-
tum, ideſt eas ſolùm, quas hic ſuperius deſcripſi, integrè capere poſſit:
at verò gene
ra, quanto vniuerſaliora ſunt, ab eadem imaginatione, tanto longius diſtant.

De maculis Lunæ, & eius lumine.

AD EVNDEM.

MAculæ Lunæ, nihil aliud ſunt, quàm partes ipſius Lunę magis perſpicuæ, à qui
bus, lumen non refleſſum, ſed penetrans, nobis occultatur;
quemadmodũ
via lactea, nihil aliud eſt, quam pars octaui orbis magis opaca, à qua lumen Solis re-
fleſſum, ſeſe nobis oſtendit.
Quod autem Maurolicus ſcribit folio .64. cap. de aſtro
rum fulſionibus, circa Lunã, eſt falſum;
primo, quia non conſiderat differentiã inten-
ſionis luminum inter Venerem, & Lunam, cum lumẽ illius ſit magis intenſum, quam
Lunæ, quia quilibet qui ſano ſit õculo, facile poteſt compræhendere, ſi Lu-
na eſſet, vbi eſt Venus, aut Venus vbireperitur Luna (quibus in locis eiuſdem ma
gnitudinis nobis apparerent) ipſa Luna à Venere longè ſuperaretur, & excedere-
tur ſplendore, & lumine, ita vt ſi etiam verum eſſet, quod per tres gradus inter-
ualli ſeſe nobis proderet ſexageſima pars luminis (quod in quadraturis nec in vllo
alio ſitu verum euadit, reſpectu ad Solem, ideſt vt tres gradus differentiæ ſitus, con
ſtituant ſexag eſimam partem differentiæ luminis reſpectu noſtri) non ideo tamen

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index