Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
321 309
322 310
323 311
324 312
325 313
326 314
327 315
328 316
329 317
330 318
331 319
332 320
333 321
334 322
335 323
336 324
337 325
338 326
339 327
340 328
< >
page |< < (309) of 445 > >|
EPISTOL AE.
orizontem, vt exempli gratia, canicula quæ à Græcis Prochyõ vocatur, reperitur in
24. minuto vigeſimi gradus Cancri, quapropter polus borealis eleuatur ſupra ori-
zontem, cui ipſa oritur cum eodem gradu, & minuto eclipticę illius ſigni.
ſed
quia volumus etiam ſcire veram quantitatem arcus eleuationis huiuſmodi poli, pro
pterea accipiemus in tabula generali Monteregij numerum qui vocatur radix aſcen
ſionum, èregione numeri longitudinis ipſius ſtellæ, qui quidem numerus in præſen
ti exemplo erit gra .107. cum minutis .53. qui eſt cuiuſdã arcus æquatoris, qui inci-
pit in principio Arietis, & in circulo latitudinis deſinit, hoc eſt ab orizonte quæſi-
to, ita quod talis numerus erit aſcenſio obliqua huiuſmodi puncti eclipticæ illi ori-
zonti, qua aſcenſione mediante, ſimul cum gradu, & minuto longitudinis in tabulis
aſcenſionum obliquarum, inueniemus gradum, & minutum altitudinis pollaris,
quærebatur, eodem ordine ac methodo, quo vtimur ad inueniendum in tabulis po-
ſitionum, polum circuli poſitionis alicuius aſtri, mediante declinatione & diſtantia
à meridiano ciuſdem aſtri, vt ſcis.
Vnde in præſenti exemplo eleuatio poli borea
lis ſupra talem orizontem erit gra .7. cum minutis .45.
Sed ſi ſtella fuerit in medietate aſcendente, tunc certi erimus polum auſtralem ſu
per dictum orizontem attolli, nam idem eſt quærere altitudinem vnius polorũ mun
di à tali orizonte, quod diſtantiam dicti poli à circulo ſecundum quem longitudo
terminatur, qui etiam latitudinis dicitur, eo quod tunc temporis talis circulus vnus
& idem eſt cum orizonte.
Sumatur ergo exempli gratia ſtella, quæ in ore piſcis au
ſtralis eſt, quę, pro nunc, ſit in gradu .20. cum minutis .14.
Aquarij longitudinis, &
in gradu .23. cum nullo minuto meridianæ latitudinis.
Tunc certi erimus orizon-
tem, cui dicta ſtella oritur cum eiuſmodi puncto eclipticæ, depreſſum eſſe à parte
auſtrali ſub illoq́ polo, ſed quia propoſitum eſt ſcire etiam quantitatem huiuſmo-
di depræſſionis, reperiemus in tabula generali gradum, & minutum æquatoris, cor-
reſpondentem tali puncto longitudinis à circulo latitudinis terminato, qui quidem
numerus in præſenti exemplo erit gra .317. cum minutis .46. & hic numerus, vt dixi
mus eſt aſcen. obli. ad dictum orizontem, vbi polus auſtralis attollitur, & deſcenſio
obliqua, vbi polus borealis eleuatur.
Quapropter ſi à .317. gradibus cum minutis
46. demptus fuerit dimidius circulus gra .180. remanebunt gra .137. cum minutis .46
& punctus oppoſitus gradibus .20. cum .14. minutis Aquarij eſt in eodem numero
Leonis, & mediantibus iſtis gradibus .137. min .46. aſcenſionis, cum grad .20. min .
14.
Leonis inueniemus eleuationem poli borealis ab orizonte in tabulis aſcenſio-
num obliquarum Monteregij, hoc eſt gra .17. min .53. & eadem altitudo erit poli
auſtralis ſupra orizontem à quo Fomahant cum dicto puncto eclipticæ oritur, in qua
longitudine dicta ſtella reperitur.
Sed ſi propoſitus nobis fuerit punctus eclipticæ, cum quo aliqua ſtella oritura ſit,
& oporteat inuenire vbi, hoc eſt orizontem huiuſmodi ortus, eleuatione poli arti
ci, ſeu antarctici ſupra talem orizontem, ita operandum eſſet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index