Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
321 309
322 310
323 311
324 312
325 313
326 314
327 315
328 316
329 317
330 318
331 319
332 320
333 321
334 322
335 323
336 324
337 325
338 326
339 327
340 328
< >
page |< < (323) of 445 > >|
EPISTOL AE.
ducat̃. r.V. ad rectos cum .H.I. vſque ad circunferentiam, in qua accipiatur .r.n. æqua
lis ei quæ eſt in parallelo, ducatur poſtea .o.n.M. & habe bimus triangulum .o.r.n. ſi-
milem æqualemq́; triangulo iam ſupradicto.
Vnde angulus .H.o.M. ei æqualis erit,
quem azimut facit cum meridiano, & angulus .M.o.k. ei ęqualis, quem azimut con-
ſtituit cum verticali, ita quod ſi talis circulus .H.k.I. eſſet planum horologij orizon-
talis, ſuppoſito .o. pro pede gnomonis, ſecando poſtea .o.M. in puncto .i. ita vt .o.i.
æqualis eſſet .s.a. dato quod .o.M. ducta ſit ad partem ſibi conuenientem, reſpectu .o.
k.
ipſa pro verticali ſuppoſita, quod tibirelinquo, cum hoc facillimum ſit, tunc pun
ctum .i. eſſet quod quærebamus.
Quod verò de vno puncto dico, idem de omni-
bus infero.
Vbi verò mihi ſignificas Chriſtophorum Clauium, me duobus in locis meæ gno
monicæ redarguere, iam vidi.
Circa primum locum igitur, qui eſt in pagin .161.
ita inquit.
Non enim deſunt, qui vel omninò negent, inter quos eſt Ioannes Baptiſta Be-
nedictus in ſua gnomonica cap .70. et .71. vbialia, & multo longiore ratione cona-
tur arcus ſignorum deſcribere, vel certe dubitent, hoc modo rectè poſſe deſcribi ar-
cus ſignorum, cum rationem non videant, qua hæc noſtra deſcriptio quam quidem
omnes ſcriptores ſine vlla demonſtratione tradunt nitatur.
Abſque dubio raptim tranſcurrit illa capita .70. 71. Reuerendus Clauius alio quin
non ſcripſiſſet, quòd ego alia & multo longiore ratione conatus ſim arcus ſignorum
deſcribere & c. præſertim cum eadem prorſus ratio, quæ ibi à me tradita eſt, illa ſit,
quam ip ſe ſuis ſcriptis inſeruit.
Meus igitur modus in dictis capitibus traditus, minime diſcrepat ab eo, ſed ab il-
lorum modo, quorum opinio eſt interualla .e.h: h.u: u. n;
n.m. et .m.d. meæ figuræ in
pagi .75. poſitæ, æqualia eſſe interuallis .e.h:h.u:u.n:n.m. et .m.d. præcedentis figuræ,
qui etiam ſupponunt .t.e. meæ figuræ .75. eſſe directè coniuncta cum linea .e.h.u.n.
m.d.
& propterea verſus finem .73. pag. dixi.
Aduertat autem quam diligentiſſime quiſque ne ſe decipi patiatur à ſubſcripta fi
gura ſemicirculi .Q.æ.m. cum reliquis lineis ductis, ex antiquorum more, & c.
Eo quod non defuerunt aliqui, ex vetuſtioribus (quorum ſcripta ad meas manus
peruenerunt) qui ſumentes interualla e.h:h.u. & c. figuræ. pag .75. æqualia illis figu-
ræ pag .74. putauerũt lineam .t.e. directè coniunctam eſſe cum .e.h. & c. quod quidem
maximi erroris cauſa erat,
& propterea cap .71. verum modum oſtendi, ſeruando il
lam eandem ſuppoſitionem, hoc eſt quod interſtitia .e.h: h.u: & c. figurę pag .75. æqua
lia ſint interſtitijs .e.h: h.u. & c. præcedentis figuræ, & ideò in dicto cap .71. dixi.
Suppoſito deinde .f.e.b. lineam meridianam eſſe in plano orizontali, cęterę lineę
horarię erunt prędictę.
Stantibus igitur his ſuppoſitis, vt habeantur omnia ſcientificè, volui, vt intellige-
retur pyra mis qua drilatera, eo modo quo dixi, cap .71. vbi clarè patet eandem pyra
midem eſſe, quam Pater Clauius (tacitè) poſuit in figura horologij, vt ipſe docuit
propoſitione ſecunda, lib. ſecundi, cuius baſis eſt triangulum .H.I.F. ſuæ figurę (exem
pli gratia pro quinta hora poſt meridiana) Alterum verò triangulum à me cogita-
tum, terminatum ab .t.e: e.d: et. ab .t.d. eleuata in mea figura, eſt in ſua triãgulum .D.
I.F.
& propterea dixi.
Nam .t.e. et .e.d. vtræq; in plano horologii non ſunt, quamuis in plano æquatoris
tres ſint, & c.
Angulus verò .e. quem dico rectum eſſe, in ſua figura eſt angulus .D.I.F. & mea

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index