Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
321 309
322 310
323 311
324 312
325 313
326 314
327 315
328 316
329 317
330 318
331 319
332 320
333 321
334 322
335 323
336 324
337 325
338 326
339 327
340 328
341 329
342 330
343 331
344 332
345 333
346 334
347 335
348 336
349 337
350 338
< >
page |< < (336) of 445 > >|
348336IO. BAPT. BENED.
Animal igitur, ſecundum diſtantiam obiecti, oculum accommodat ad recipien-
dum quam exactiſſimè ſpeciem ipſius obiecti, & hoc voluendo ambos oculos, vnum
verſus alium, ita quod interſectio axium ſit in ſitu ſeu loco dicti obiecti, nam tunc vi
dent ambo vel aliquis eorum ſolus, in tali diſtantia exactè obiectum videbit.
Vnde ſequitur obiectum viſibile, compræhenſibile non eſſe ab vno tantummodo
oculo in quolibet ſitu axis ipſius oculi, ſed in eo, vbi alius axis interſecatur à dicto.
Quæ quidem interſectio poteſt fieri propinqua, vel remota à viſu, ad certos tamen
terminos vſque.
De huiuſmodi axium viſualium interſectione ſcribit Alhazem in .2. et .15. propo
ſitione tertij lib. Vitellio verò in .32. et .45. eiuſdem.
Quod igitur dico, verum eſt, ideſt, quod ſi vno tantummodo oculo aſpiciemus
obiectum aliquod, ipſum nunquam perfectè proſpicietur, niſi cum oculus ita ſitus
fuerit, vt eius axis cum axe alterius in loco obiecti ſe inuicem ſecent, quamuis alter
oculus nihil videat, cum autem duobus oculis in tali ſitu conſtitutis obiectum videmus, vnum
tantummodo nobis cernere videbimur, & ſi extra talem punctum interſectionis ip-
ſum obiectum poſitum fuerit, tunc duo talia, obiecta nobis apparebunt, ſed huiuſ
modi rei cauſam alias tibi manifeſtabo.
His igitur cognitis, ponamus aliquam
375[Figure 375] ſpeculi ſuperficiem eſſe .g.h. in figura .B.
obiectum autem viſibile .b. oculos vero .a.
et .u. punctum autem .n. in ſuperficie ſpecu
li, à quo imago ipſius .b. reflectit ad .a. &
punctum .t. à quo reflectitur ad .u. et .c.e.
ſit communis ſectio ſuperficiei reflexionis
radiorum .b.n.a. et .c.f. ſit communis ſectio
ſuperficiei reflexionis radiorum .b.t.u. qua
rum vnaquæque; ſuperficies reflexionis, ere-
cta eſt ad ſuperficiem ſpeculi .g.h. vt ſupra
diximus.
Nunc ex .19. vndecimi Eucl. ſequitur communem ſectionem harum dua-
rum ſuperficierum. (b.c.d. ſcilicet) ad rectos etiam eſſe ſupra ſuperficiem ſpeculi .g.
h.
cum qua .b.c. quælibet linearum .a.n. vel .u.t. reflexarum ( productę cum fuerint )
ſeinuicem interſecabunt eo quod duo anguli .d.c.n. et .d.n.c. ſimul collecti minores
ſunt duobus rectis, & ita .d.c.t. cum .d.t.c. cum anguli .a.n.e. et .u.t.f. reflexi, ipſis con-
trapoſiti, æquales ſint angulis .b.n.c. et .b.t.c. incidentiæ, quorum vnuſquiſque; ex .32.
primi, minor eſt recto.
Dico etiam quod in eodem puncto huiuſmodi catheti .b.c.d. in quo interſecabi-
tur à linea .a.n. in eodem ſecabitur à linea .u.t. & quod punctum dicti concurſus, tan-
tum depreſſum erit ſub ſuperficie ſpeculi .g.h. quantum .b. ſupra ipſam reperietur.
Nam anguli .b.n.c. et .d.n.c. ſunt inuicem æquales, angulique; .b.c.n. et .d.c.n. recti .c.n.
verò communis ambobus triangulis .b.c.n. et .d.c.n. vnde ex .26. primi Eucli. latus .d.
c.
commune, vt trianguli .d.c.n.æquale erit lateri communi .b.c. vt trianguli .b.c.n.
Idem etiam dico de latere .d.c. vt ipſius trianguli .d.c.t. quod æquatur lateri .b.c. vt
trianguli .b.c.t.
Vnde cum .b.c. vnum, & idem ſit: d.c. igitur etiam erit, & ipſum vnum
& idem, quod erit propoſitum.
Nunc autem cum hi duo radij ſeinuicem ſecent in puncto .d. ergo in ipſo puncto .
d.
videbimur nobis videre imaginem obiecti .b: cum ope duorum iſtorum radiorum .n.a. et .t.
u.
ita inuicem ſitorum, videamur nobis imaginem proſpicere.
Vnde ſi in tali caſu, vnus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index