Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
391 379
392 380
393 381
394 382
395 383
396 384
397 385
398 386
399 387
400 388
401 389
402 390
403 391
404 392
405 393
406 394
407 395
408 396
409 397
410 398
411 399
412 400
413 401
414 402
415 403
416 404
417 405
418 406
419 407
420 408
< >
page |< < (414) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
ſibi ſimile valentius agat, vtrectè vidit Ariſtoteles cum dixit, omne contrarium @
ſuo contrario patinatum eſt.
Inter corpora, multum ſimplicitatisretinet ſphæra.
Circa quod, præter rationes adductas ab Ariſtotele in libris de Cœlo, poſſumus
etiam ratiocinarià facilitate motus vndiq́; ab eo quod violentiæ non reſiſtar, ab eo,
quod apta nataq́; ſit quieſcere ſupra quoduis punctum ſuę ſuperficiei, ab eo quod ab
aliqua ſuperficie alterius corporis ſeſe tangi non permittat, quæ curuitate concaua
non adæquetur, niſi medio vnius puncti.
Verum eſt, quod licet hæc vltima ratio
ſit propria ſphæræ, eſt tamen cauſa ſimplicitatis in eo, in quo reperitur, ſed proprię
paſſiones ſphæræ ſunt ſupradictæ, præter quam quod alia eiuſdem ſphæræ eſt pro-
prijſſima, quæ eſt diſtantia eiustermini ab vno tantummodo puncto ideſt ab eiuſdẽ
centro, & etiam poſſe diuidere corpus aliquod medium, cum æquali reſiſtentia circa
punctum, quod prius in motu reperitur.
Aequalitas autem rerum, eſt etiam valde ſimilis ſimplicitati, & vnitati.

Comparatio uiſus, & auditus.

AD EVNDEM.

QVodad viſum & auditum attinet, magis neceſſarium eſſe viſum, & nobilio-
rem quam auditum exiſtimo, primò quia ſi quis viſu orbatus eſſet, contra
frigus, & calorem, contra famen, & ſitim nil prouidere poſſet, neque aliud quic-
quam hoc vocabulum prouidere ſignificat, neque abſque periculo vitæ ab vno loco
ad alium ferri poſſet, neque aliquid arte facere.
Sed ſi quis deſtitutus eſſet facultate audiendi, ſupradictas tamen operationes prę-
ſtare
poſſet, neque modo careret, quo animi ſui ſenſa abſque beneficio ſoni, ſed
ope figurarum & characterum alteri aperiret:
neque etiam munere ſpeculandi ſcien
tias (excepta muſica) deſtitueretur.
Ad ſcientiam comparandam, longè magis ne
ceſſarius eſt viſus, quam auditus præterquam, quod viſus maiorem numerum obie-
ctorum, & differentiarum rerum percipit, & inter reliquos ſenſus velociſſimè imò
in inſtanti operatur, magis remotè quam alij, & exactius ſentit, minusq́; quam reli-
qui afficitur, præterquam quod ſemperagit, dummodò non dormiat animal.
Præ-
terea ſeſe magis patefacit, & prodit anima per oculos, quam per aliud, cuiuslibet
ſenſus, inſtrumentum.
Oculo magis quam alia corporis parte, hominis natura co-
gnoſcitur:
& ſi aliquid ſpeculari volumus, quod ſine imaginatiua fieri non poteſt,
ſtatim imaginamur nos videre huiuſmodirem, ac ſi oculo fuiſſet compræhenſa, &
ab imagine quæ eſt vnum ex obiectis oculi, imaginatiua nuncupatur.
Beneficio
oculorum omnes ferè ſcientiæ ſunt adinuentæ.
Auditus nil aliud quam ſonum ca-
pit, auditus nunquam detulit intellectui figuram, corpus ſuperficiem, aut lineam,
materiam, formam, locum, dimenſionem, plenum inane, nec innumera alia acci-
dentia, quæ ab oculo compræhenduntur.
Quæ verò viſui, & auditui ſunt commu-
nia, ſunt etiam tactui communia, vt numerus, motus, maius, & minus, ſunt tamen ali
qua oculo & tactui communia, quæ auditus non poteſt capere, vt durum, molle, acu
tum, obtuſum, aſperum, lene, planum, curuum, concauum, conuexum, magnum,
paruum, & ſupradicta, ideſt figura corpus & cętera, vt ctiam rectum, obliquum, &
ſimilia.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index