Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
401 389
402 390
403 391
404 392
405 393
406 394
407 395
408 396
409 397
410 398
411 399
412 400
413 401
414 402
415 403
416 404
417 405
418 406
419 407
420 408
421 409
422 410
423 411
424 412
425 413
426 414
427 415
428 416
429 417
430 418
< >
page |< < (415) of 445 > >|
427415EPISTOL AE.
Ariſtoteles circa finem primi capitis libri de ſenſu ait mediante viſu, magis quam
quolibet alio ſenſu, nos percipere ſenſibilia communia.
Vbi eundem per ſe, &
non per accidens magis neceſſarium eſſe quam auditum, tam in ijs quæ ad victum,
quam in ijs quæ ad ſcientiam pertinent eſſe aſſerit, quia auditus intellectui confert
per accidens.
Vide etiam quod idem ſcribit primo metaphyſicorum. Et ſi ad ali-
quid perfectè cognoſcendum, oculo ſeſe nobis offerrent ea omnia obiecta, quorum
ſpecies in imaginatiua formamus, ipſa imaginatiua non egeremus.
Sed quia hoc
fieri non poteſt, hunc theſaurum imaginatiuè, ſeu memoriæ ad conſeruandam imagi
nem omnium obiectorum ſenſibilium nobis dedit natura, vt ope diſcurſus intellectus
circa dictas imagines, rerum veritatem venari poſſimus.
Sed vt ad propoſitum re-
deamus, beneficio oculi animal liberum eſt, cum ſine ipſo locum mutare nequeat,
vt ſit tutum. tenebræ, priuatioque; viſus ſunt ferè vnum, & idem.
Neque vllus eſt@ſen-
ſus, qui ſit magis ſimilis intellectui quam viſus:
neque alij ſenſus habent obiecta vi-
ciſſim communia, quæ non ſint etiam oculo communia, ſed inter oculum, & quem
libet alium ex ſenſibus, inuenientur quidem obiecta communia, quæ cum alijs non
communicabunt, vt inter oculum & tactum, figura, acutum, obtuſum, & ſimilia,
quæ alijs ſenſibus non percipiuntur.
Mediante viſu, & auditu etiam, compræhendum
tur variæ diſtantiæ, ſitusque; obiectorum, nec non proportiones, & alia quę ab alijs ſen-
ſibus non compræhenduntur.
Multa obiecta deinde ſunt ſubiecta guſtatui, quę alijs
accidentibus prędita ſunt, vnde cum fuerint ſemel deguſtata, talia, qualia ſunt ab o-
culo percipiuntur, quod nullus ex alijs ſenſibus præſtabit.
Idem de obiectis odora-
tus dico.
Senſuum nullus eſt qui maiorem ſimilitudinem gerat cum vigilia & cum
vita, quam viſus, neque aliquid eſt, quod magis repræſentet imaginem ſomni, &
mortis, quàm cęcitas.
Qui ſibi oculos eruit vt melius ſpecularetur maxima ſtultitia prius obcęcatus fuit
quia ſoni magis impediunt ſpeculationem quàm lumina, imò qui commodè vult
contemplari, quantum plus poteſt nititur longius eſſe ab omni ſtrepitu, magis quàm
à locis luminoſis, & animal magis lætatur lumine quam ſono:
& ad ſpeculationem
nos magis inuitat harmonia luminum variorum colorum & figurarum, quàm har-
monia ſonorum, præterquam quod inſtrumentum viſus totius corporis partium eſt
pulcherrima, & in eminentiori loco locata, ſi de inſtrumentis ſenſuum loquamur, &
veluti fineſtræ animæ.
Et ſi Ariſtoteles dicat oculos & aures in vno eodemque; orbe
exiſtere, volens inferre quod in eodem æquilibrio ſint æqualiter alta non ita ſe ha-
bet, quia (ſi de homine loquamur) oculus eſt altior aure.
Beneficio huius ſenſus, eo
rum quæ abſunt, & longo iam tempore ſunt mortui, animi ſenſa, & conceptus intel-
ligimus, neque alia ratione rerum omnium memoria ſeruari poteſt.
Si cabala un-
quam vera fuit, nulla alia ratione eſt deleta, quam quia alicuius ſigni viſibilis medio
conſeruata non fuerit, & quæcunque non ſcribuntur, ideſt oculo non commendantur
parum durant cito obliuioni traduntur.
In maiori ſemper pretio fuit pictura quam muſi-
ca:
obiectis viſibilibus magis quam ijs quæ ſub auditu cadunt, affectus animi, atque;
alia quælibet res naturalis exprimi poſſunt.
Aegyptij volentes ſignificare Deum,
oculi medio id præſtabant.
Oculus, reſpectu aliorum inſtrumentorum ſenſuum, eſt quaſi epicyclus animæ,
neque defuit qui crederet oculum eſſe principem animi partem.
Oculus à Sole, & à Luna ita dependet, vt qui tempore defectus cuiuslibet lumi-
naris naſcitur, ſtatim cæcus euadat, neque aliqua eſt corporis pars in qua magis ap-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index