Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14 2
15 3
16 4
17 5
18 6
19 7
20 8
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
< >
page |< < of 445 > >|
10 facultas mihi non fuit. Præterea, licet in his libris nonnullę inueniantur
propoſitiones, quæ diſiunctam ab alijs habeant rationem, eæ non ſper-
nendæ tamen ſunt, viam fortaſſe alicui aperient vlterius progrediendi.
Quemadmodum enim, exempli gratia, ex ſub contraria coni ſectione,
ſumpta poſtea fuit diuina illa Planisferijdelineation, quæ ſub Ptolomæi no-
mine legitur, & ſicuti ex penultima primi Euclidis, quam Pythagoras
excogitauit propè innumeræ pulchræ conſequentiæ in Aſtronomia, in
Architectura, in multisque; alijs ſcientijs deſumptæ ſunt, immo quemad-
modum ex ſingulis propoſitionibus à noſtris maioribus excogitatis mul-
ta egregia ſunt deducta, ita fortaſſe continget, vt ex mearum muentio-
num aliqua, nonnihil in poſterum vtilitatis deſumatur.
Si quid verò, hic in-
ueneris, quod tuo genio non arrideat, illa prudentiſſimi hominis ſen-
tentia in mentem veniat.
Quot capita, tot ſententiæ, ac per raro con-
tingere, vt idem omnibus probari, atque placere queat, & perdifficulter
inueniri hominem cui placeant omnia quæ alteri ſatisfaciunt.
Nec te mo
ueat, quodhęc Theoremata ſiue excogitationes non videas ordine illo di-
ſpoſitas, quo collocari debere exiſtimaueris, tum in Arithmeticis, tum in
cæteris.
Cum enim in huiuſmodi rebus ordo non ſit neceſſarrus, vi-
ſum eſt mihi poſſe me, ſine repræhenſione, illum negligere, cum ſpe-
culationi, ſiue inuentioni preęcipuè adeo mihi incumbendum decreuerim
vtin collocatione operam ponere, & tempus abſumere operæpretium
non duxerim, quod idem in epiſtolarum collocatione feci, in quibus per-
ſonarum ad quas ſcribo nullus ferè graduum ordo ſeruatus eſt, nec tem-
poris, quo ſunt ſcriptæ, quæſitorum tantummodo ratione habita.
Nec
admirari quenquam velim, quod in ſpeculandis numerorum paſſioni-
bus, figuris vtar geometricis, ita enim in .2. libr. fecit Euclides, qui mo-
dus, eo magis mihi arridet, quo minus eſt abſtractus, quoniam oportet in-
telligentem phantaſmata ſpeculari
, cum pręterea perſpicuum ſit, diſcretum
omne, ex continui diuiſione aliquo modo oriri, ſiue actu, ſiue potentia.
Deinde ſi forte meis in deinonſtrationibus tibi videbor aliquando bre-
uior, illud in cauſa fuiſſe ſcias, quod ibi ad viros ſcribebam in his diſcipli-
nis exercitatos, quibus ſatis fuit rem ſignificare.
Libuit autem mihi om-
nes voluminis Arithmetici propoſitiones potius vocabulo theorema-
tum appellare, quam problematum, quia pars earum ſpeculatiua tan-
tum mea eſt, & ſi ex varijs eiuſmodi propoſitionibus etiam operatiuam
adinuenerim.
Quoniam verò multis in locis accidit, vt veritatis iudi-
candæ cauſa neceſſe mihi fuerit quorundam ſententijs aduerſari nolim te

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index