Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
< >
page |< < (145) of 445 > >|
157145DE MECHAN. grauius, quia tantò minus pendebit à centro .o. & ratiocinando, vt ſuperius dixi-
mus, inueniemus eundem effectum verum eſſe.
In ſtateris, rectè & propriè appella
ri poteſt .x.i.s. aut .n.o.u. orizontalis, ſed in omni vectium ſpecie, hoc tantum per quan
dam ſimilitudinem dicetur.
Idem contemplari licet ſupponendo centrum in medio
inter .o. et .i. quod vnuſquiſque ex ſe abſque alterius auxilio facile præſtare poterit.
De quibuſdam rebus animaduerſione dignis.
CAP.V.
NOn omittenda mihi videntur quædam, quæ ad tractationem vectium admodum
ſunt neceſſaria.
Quod autem quærimus, in eo conſiſtit, quòd aliqui vectes
adhibeantur ad opus, quorum centrum, quod Græci hypomochlion appellant vnum
eſt ex extremis ipſius vectis, & pondus, quod ſurſum eleuari debet, inter ipſa-
met extrema iacet, propinquum tamen hypomochlio, vt exempli gratia, ſi vectis
eſſet infraſcripta figura .o.s.u.x. cuius hypomochlion eſſet in puncto .o. & pondus in
puncto .n. clarum erit, quod cum eleuari debeat .n. oportebit quoque opera manus ele-
uari .u.
Nunc conſiderandum eſt quomodo pondus .n. annitatur ad .u. Hanc ob cau
ſam imaginabimur rectas lineas .n.o: n.i: n.e: n.t. et .n.u. quarum .n.i. verſus mundi cen
trum ſit poſita, et .n.t. faciat angulum .i.n.t. æqualem angulo .i.n.o.
Nunc ponendo ali
quam virtutem in .i. æquali inclinatione ad ſuperius conſtante, vt .n. ad inferius (re-
mota tamen grauitate materiæ vectis) huiuſmodi virtus, totum pondus ipſius .n. com
muni quadam ſcientiæ notione ſuſtinebit.
& ſi pondus ipſius .n. eſſet in .x. è directo ſu-
per .o. totum pondus ſuper hypomochlio ſe haberet, & tanta virtus ipſius hypomo-
chlij ſufficeret ad reſiſtendum pro ſuſtinendo, quanta eſt grauitas ipſius ponderis,
ſed ipſum iterum ponamus in .n. ibi clarum erit, quòd ſi alia virtus à parte inſeriori
ad ſuperiorem vectis non opponitur, excepto tamen hypomochlio, oportebit virtu
te cuiuſdam partis ponderis .n. (abſque conſideratione tamen, vt iam dixi, ponderis
materiæ vectis) vt vectis à parte .s.u. deprimatur, & dixi vnius cuiuſdam partis pon-
deris .n. quia alia eiuſdem ponderis pars annititur ipſi hypomochlio .o. mediante linea
o.n. quæ angulos rectos cum .o.x. non facit.
Si autem à puncto .t. opponet ſeſe huiuſ-
modi reſiſtentia, vt vectis non deprimatur, clarum erit communi ſcientia, quod virtus
ponderis .n. diuiſa erit per medium æqualiter, cuius vna medietas ſuper .o. quieſcet,
& alia ſuper .t. mediantibus duabus lineis .n.o. et .n.t.
Imaginemur nunc reſiſtentiam
t. ablatam eſſe, poſitamque; in .e. clarum quoque erit, quod maior pars ponderis .n. ipſi .e.
annitetur beneficio lineæ .n.e. quàm ipſi .o. cum linea .n.i. inclinationis ipſi .e. ſit pro
pinquior quam .o. quia omnis reſiſtentia aut in .i. aut in .e. aut in .t. aut in .u. eſt loco
centri, quemadmodum eſt .o. & alter alterius opera iuuatur.
Si verò eadem reſiſten
tia poſita erit in .u. clarum quoque erit, quod minor pars ponderis .n. annitetur ipſi .u. quam
ipſi .o. cum dicta .n.i. à centro .u. longius quam à centro .o. diſter, & proportio partis
ponderis .n. in .o. ad propor-
tionem partis ponderis .n. in
214[Figure 214] u. non erit ſecundum propor
tionem angulorum .u.n.i. et
o.n.i. ſed ſecundum propor
tionem .u.i. ad .i.o. quod cla
rè compræhendi poteſt ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index