Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
171 159
172 160
173 161
174 162
175 163
176 164
177 165
178 166
179 167
180 168
181 169
182 170
183 171
184 172
185 173
186 174
187 175
188 176
189 177
190 178
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
< >
page |< < (159) of 445 > >|
DE MECHAN.
Super hac tertia ſpecie formari poteſt problema, vnde fiat, vt quieſcens huiuſ-
modi rota parallela orizonti ſuper vnum punctum, & quantò fieri poteſt exiſtens ę-
qualis
, ſi eam circunuoluamus maiore qua poterimus ui, & eãdem poſtea dimitten-
tes non perpetuò circunuoluatur.
Hoc quidem, quatuor fit ob cauſas. quarum prima eſt, quia huiuſmodi motus, eius
rotæ non ſit naturalis.
ſecunda eſt, quia etiamſi rota ſuper punctum mathematicum
quieſceret, oporteret tamen vt ſuperius alterũ haberet polum, qui ipſam orizontalẽ
teneret, qui quidem munimento aliquo corporeo indigeret;
vnde fricatio quędam
conſequeretur, ex qua reſiſtentia prodiret.
Tertia eſt, quia aer contiguus eam perpetuò aſtringit, hocq́; modo eius motui
reſiſtit.
Quarta eſt, quia quęlibet pars corporea, quę à ſe mouetur, impetu eidem à quali-
bet extrinſeca virtute mouente impręſſo, habet naturalem inclinationem ad rectum
iter, non autem curuum, vnde ſi à dicta rota particula aliqua ſuę circunferentiæ diſiũ
geretur, abſque dubio per aliquod temporis ſpatium pars ſeparata recto itinere fer
retur per aerem, vt exemplo à fundis, quibus iaciuntur lapides, ſumpto, cognoſce
re poſsumus, in quibus, impetus motus impręſſus naturali quadam propenſione
rectum iter peragit, cum euibratus lapis, per lineam rectam contiguam giro, quem
primo faciebat, in puncto, in quo dimiſſus fuit, rectum iter inſtituat, vt rationi con-
ſentaneum eſt.
Eadem, quoque ratione fit, vt quantò maior eſt aliqua rota, tantò maiorem quo
que impetum, & impreſſionem motus eius circunferentiæ partesrecipiant, vnde ſę-
pe
euenit, vt dum eam ſiſtere volumus, id labore & cum diſſicultate agamus ;
quia
quantò maior eſt diameter vnius circuli, tantò minus curua eſt eiuſdem circunferen
tia, & tantò propius accedit angulum eiuſdem circunferentiæ ad quantitatem duo-
rum angulorum rectorum rectilineorum, ideſt circunferentia ad rectitudinem linea
rem.
Vnde earundem partium dictæ circunferentiæ motus ad inclinationem ſibi à
natura tributam, quæ eſt incedendi per lineam rectam, magis accedit.

Quod Aristotelis ratio none queſtionis
admittendanon ſit.

CAP. XV.

VEra ratio nonæ quęſtionis à ſecunda parte decimi cap. huius tractatus, & non
aliunde, accerſiri debet.

Quod Aristotelis rationes de decima queſtione
ſint reijciende.

CAP. XVI.

ARiſtotelis rationes, vnde fiat, vt facilius moueantur libræ vacuæ, quàm plenè
ad propoſitam diſputationem non pertinent;
quia ſemper ineunda eſt ratio
proportionis virtutis mouentis ſuper mobile;
quod ipſe non fecit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index