Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
161 149
162 150
163 151
164 152
165 153
166 154
167 155
168 156
169 157
170 158
< >
page |< < (159) of 445 > >|
171159DE MECHAN.
Super hac tertia ſpecie formari poteſt problema, vnde fiat, vt quieſcens huiuſ-
modi rota parallela orizonti ſuper vnum punctum, & quantò fieri poteſt exiſtens ae-
qualis
, ſi eam circunuoluamus maiore qua poterimus ui, & eandem poſtea dimitten-
tes non perpetuò circunuoluatur.
Hoc quidem, quatuor fit ob cauſas. quarum prima eſt, quia huiuſmodi motus, eius
rotæ non ſit naturalis.
ſecunda eſt, quia etiamſi rota ſuper punctum mathematicum
quieſceret, oporteret tamen vt ſuperius alterum haberet polum, qui ipſam orizontalem
teneret, qui quidem munimento aliquo corporeo indigeret;
vnde fricatio quędam
conſequeretur, ex qua reſiſtentia prodiret.
Tertia eſt, quia aer contiguus eam perpetuò aſtringit, hocque; modo eius motui
reſiſtit.
Quarta eſt, quia quęlibet pars corporea, quę à ſe mouetur, impetu eidem à quali-
bet extrinſeca virtute mouente impręſſo, habet naturalem inclinationem ad rectum
iter, non autem curuum, vnde ſi à dicta rota particula aliqua ſuę circunferentiæ diſium
geretur, abſque dubio per aliquod temporis ſpatium pars ſeparata recto itinere fer
retur per aerem, vt exemplo à fundis, quibus iaciuntur lapides, ſumpto, cognoſce
re poſsumus, in quibus, impetus motus impręſſus naturali quadam propenſione
rectum iter peragit, cum euibratus lapis, per lineam rectam contiguam giro, quem
primo faciebat, in puncto, in quo dimiſſus fuit, rectum iter inſtituat, vt rationi con-
ſentaneum eſt.
Eadem, quoque ratione fit, vt quantò maior eſt aliqua rota, tantò maiorem quo
que impetum, & impreſſionem motus eius circunferentiæ partesrecipiant, vnde ſae­
pe
euenit, vt dum eam ſiſtere volumus, id cum labore & cum diſſicultate agamus ;
quia
quantò maior eſt diameter vnius circuli, tantò minus curua eſt eiuſdem circunferen
tia, & tantò propius accedit angulum eiuſdem circunferentiæ ad quantitatem duo-
rum angulorum rectorum rectilineorum, ideſt circunferentia ad rectitudinem linea
rem.
Vnde earundem partium dictæ circunferentiæ motus ad inclinationem ſibi à
natura tributam, quæ eſt incedendi per lineam rectam, magis accedit.
Quod Aristotelis ratio none queſtionis
admittendanon ſit.
CAP. XV.
VEra ratio nonæ quęſtionis à ſecunda parte decimi cap. huius tractatus, & non
aliunde, accerſiri debet.
Quod Aristotelis rationes de decima queſtione
ſint reijciende.
CAP. XVI.
ARiſtotelis rationes, vnde fiat, vt facilius moueantur libræ vacuæ, quàm plenè
ad propoſitam diſputationem non pertinent;
quia ſemper ineunda eſt ratio
proportionis virtutis mouentis ſuper mobile;
quod ipſe non fecit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index