Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
161 149
162 150
163 151
164 152
165 153
166 154
167 155
168 156
169 157
170 158
< >
page |< < (179) of 445 > >|
191179DISPVTATIONES.
Quod in vniuerſum nec etiam poteſt eſſe verum in pleno, quia cap .14. iam pro-
baui, non eandem proportionem eſſe inter ſuperſicies corporum, & ipſa corpora.
Quomodo dignoſcatur proportio uelocitatis duorum ſimilium
corporum omogeniorum inaqualium.
CAP. XVIII.
ETiam ſi reperire in qua proportione motus naturaliter moueantur duo corpo-
ra, figura & materia ſimilia, inęqualia tamen ad inuicem, non facile ſit, oſten-
dam tamen qua ratione id conſequi poſſimus.
Proponantur nobis, exempli gratia, duo corpora .a. et .o. ſphęrica, inęqualia inui-
cem, omogenea tamen materia, quorum .a. maius ſit;
ſi voluerimus inuenire in qua
nam velocitatis proportione naturaliter mouerentur.
Volo vt inquiratur corpus .i.
ſphęricum, alia tamen & diuerſa materia conſtans, ſed pondere ęquale corpori .o. &
ſuperſicie tam proportionata ſuperficiei corp oris .a. quàm eſt ea, quæ eſt ſui ponde-
ris ad pondus ipſius .a.
Hoc facto, indagetur, quænam erit proportio inter ſu-
perficies corporum .i. et .o. quę ſemper dupla eſt, vel ſubdupla ei quæ eſt diametro-
rum;
ut iam cap .15. dixi, & hęc proportio ſuperficierum ſphęricarum ipſius .o. et .i. ſub
trahatur ab æqualitate, quod igitur remanebit, erit proportio velocitatum inter duo
corpora .o. et .i. ideſt inter .o. et .a. vt exempli gratia, ſi proportio ſuperficiei .o. ſuperfi
ciei ipſius .i. ſeſquitertiα eſſet, ſub
trahendo eam ab ęqualitate, rema-
256[Figure 256] neret proportio ſubſeſquitertia, vnde
velocitas corporis maioris ( quod in
pręſenti loco ſupponitur eſſe .o.) ei,
quę eſt corporis minoris, quale eſt
corpus .i. ſubſeſquitertia eſſet;
aut
dicamus quòd .i. eſſet velocius ipſo
o. in proportione ſeſquitertia ex ſe
cundo ſuppoſito ſecundi capitis huius libri.
Sed .i. tam velox eſt quam ipſum .a. ex .
11.
cap. ergo proportio velocitatis ipſius .a. ſeſquitertia erit ei. quæ eſt ipſius .o.
Quam ſit inanis ab Ariſtotele ſuſcepta demonſtratio quod
uacuum non detur.
CAP. XIX.
EX ijs, quæ ſuperius demonſtrauimus facilè cognoſci poteſt irritam eſſc eam ratio
nem, quam Ariſtoteles .8. cap. lib. 4. phyſicorum ad deſtruendum vacuum, con
finxit.
Vtigitur idem facilius oſtendamus, compræhendamus imaginatione infini-
ta media corporea, quorum vnum altero rarius ſit, in qua placuerit nobis ex propor
tionibus, incipiendo ab uno, imaginemur etiam corpus .Q. denſius primo medio, cu-
ius corporis, totalis grauitas ſit .a.b. & poſitum in ipſo medio, amittat partem .e.b. ip-
ſius grauitatis, & in ſecundo medio amittat .i.b. & ſic per gradus vnde nobis patebie

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index