Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256 244
257 245
258 246
259 247
260 248
< >
page |< < (193) of 445 > >|
DISPVTATIONES.
eius corporis, quod ſit denſius aere acquirit, nec totus radius vnquam dictum corpus
ingr editur, cum ab eius ſuperficie magna pars reflectatur.
Reſiſtit ergo huiuſmo-
di corpus lumini, & quantò magis ſpiſſum aut profundum exiſtit, tantò, validius reſi
ſtit.
Habemus huius rei teſtes, piſcatores vnionum, in ijs mundi partibus, quæ pau-
cis ab hinc annis Hiſpanorum opera nobis innotuerunt, qui aſfirmanu ad maris vſq;
fundum lumen Solis non peruenire.
Immediata ratio, cur nebulę in ijs locis in quibus cõſpiciuntur permaneant, & uũc
altiores, nunc vero depręſſiores cernantur, non ea eſt, quam Ariſtoteles cap .3. lib. 1.
metheororum proponit, ſed inde oritur, quòd ſint eædem denſiores ea parte aeris,
quæ ipſis ſupereminet, & rariores e a, quæ ijſdem ſubiacet.
Quòd autem alicuius cor
poris denſitas maior ea, quæ eſt medij, in quo reperitur, cauſa ſit, vt ipſum corpus de
ſcendat, & maior raritas eiuſdem corporis, ea, quæ eſt quoque me dij, efficiat, vt di-
ctum corpus aſcendat, iam Archimedes in lib. de inſidentibus aquæ docuit.
Rectiſſimẽ inſtituit natura, vt corpora denſiora verſus loca anguſtiora, & minora
(intelligendo ea loca orbicularis figuræ) quæ ad centrum propius accedunt, & rario
ra ad ampliora loca, & maius ſpatium occupantia, ſeſe reciperent.
tum quia eadem
quantitas materiæ condenſatæ, eget minori loco quam rarefacta, etiani, quia
corpus denſum non ita ad velocitatem motus localis, vt rarum, idoneum ſit, ad eas
partes accedat, quæ motibus tardioribus magis ſunt aptæ, corpora autẽ rara ad eas,
quæ velocioribus motibus ſunt aptiores ſeſe transferant.
præterquam reuera ap-
pareat pro maiori parte, corpus magis denſum, minus diaphanum;
aut magis opacũ
futurum, quàm rarum, licet ſæpiſſimè videamus contrarium, vt ſuperius innuimus.
eſt tamen naturale proportionatumq́; magis opacum denſo, & diaphanum raro,
quàm è contra.
Quamobrem ſumma ratione inducta natura voluit, vt corpora ma
gis opaca, aut minus diaphana, magis vicina centro colligantur, vt ſpatium, quòd re
manet, abſque vllo impedimento à radijs ſolaribus penetrari poſſit.
Tres autem eæ
cauſæ, quas hoc loco poſui, propriæ ſunt, immediatæ, & per ſe, ex quibus fit, vt corpo
ra denſiora deſcendant, & rariora aſcendant in mediis minus denſis, aut minus raris
dictorum corporum, quæ à nemine, ſciam, hucuſque propoſitæ fuerunt.
Qui autem aſſerunt cucurbitæ, quam apponunt chirurgi, effectum ex eo naſci,
calidi ſit attrahere, valdè aberrant à vero quia hoc, non niſi à raro, & à denſo imme-
diatè, à calido & frigido cauſatis efficitur, quia aer in cucurbita rarefactus à calore
& per conſequens dilatatus, ſtatim vt à dicto calore deſeritur, iterum condenſatur &
tantò citius, quantò aer ambiens frigidior exiſtet, & quia eadem materia cum con-
denſata fuerit minorem ſemper occupat locum, reſtringens igitur ſeſe in cucurbi-
ta aer dum condenſatur, neceſſariò fit, ne ulla, ſcilicet pars vacua remaneat, cum
alius aer ingredi cucurbitam nequeat aliud corpus ingrediatur.
Idem cum amphora
in qua nullum aliud, quam aèreum ſit corpus experiri poſſumus, ſi ad ignem pri-
mò calefactam, deinde ore in amplo aliquo cyatho, aut alio vaſe.
vino, aut aqua
pleno vbi videbimus huiuſmodi liquorem ſtatim ſurſum ferri, quia dum calefit am-
phora, rarefit quoque aer qui in ea continetur, & quia rateſcit dilaratur, & quia
dilatatur, eget maiore loco;
& ideo magna pars eius foras exit; Cum verò ea aeris
portio, quæ intus remanſerit, iterum condenſatur ob defectum caloris, reſtringitur,
minoriq́; indiget loco;
Quod cum ita ſe habeat, neceſſarium eſt, ne aliquis locus va
cuus remaneat, vt aliud quoddam corpus ingrediatur, cum ad ingrediẽdum aeri non
patuerit aditus.
quod ſi corpus admodum non erit fluxile, aut humidum, ita vt ingre
di amphoram poſſit ita amphorę hærebit, vt non cito diuelli poſſit, & eo modo ſępe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index