Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
< >
page |< < (194) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
admiratione videmꝰ fragile vas vitreũ magnũ, & graue lapideũ corpus eleuare.
Sed vt ad denſum & ad rarum redeamus, mihi videtur frigidum eſſe conſequentem
qualitatem denſi, & calidum rari, quia quæuis res dum calefit, rarefit, & quælibet
materia dum refrigeratur, ſimul condenſatur.
Qua ratione fit, vt terra frigidior
ſit aqua, & ignis calidior ſit aere.
Nec propriè locutus eſt Ariſtoteles .9. & .10. capite primi lib. & ſecundo ſecundi
metheororum cum dixerit calorẽ Solis eum eſſe, qui ſurſum humores, vaporesq́; eue
hat, quia Sol nil aliud facit, quam calefacere, cuius caloris ratione, ea materia rarefit,
& ob rarefactionem leuior facta aſcendit, non quia ſurſum à Sole feratur.
Quę ſubſequuntur, cum raro ac denſo ſimbolum habere videntur. cum raro, ſcili-
cet calidum, humidum, leue, ſublime, diaphanum, lumen, clarum, lux, albũ, dies, mo-
tus, velox, ſimplex, diſgregatum, molle, lene, acutum, ſubtile, coctum, ſpaciosũ,
dulce, voluptas, audacia, lætitia, liberalitas, veritas, induſtria, amor, miſericordia, hu-
manitas, ſanitas, vita, & iis ſimilia.
Cum denſo verò frigidum, ſiccum, graue, imum,
opacum, vmbra, obſcurum, tenebræ, nigrum, nox, quies, tardum, mixtum, congrega
tum, durum, aſperum, ob tuſum, craſſum, crudum, anguſtum, amarum, dolor, cimor,
melãcholia, auaritia, mendacium, inertia, odium, crudelitas, feritas, infirmitas, mors,
& ijs ſimilia.
Verum eſt quod ea ratio, qua Ariſtoteles ait aerem humidum eſſe, parui eſt mo-
menti, quia ſimiliter deigne inferri poſſet, qui facilius à termino alieno, quã aer, aut
aqua terminari poteſt.

Motum rectum curuo poſſe comparari etiam diſentiente
Ariſtotele.

CAP. XXXV.

SEd vt ad Ariſtotelẽ redeamus, rectè dicere non poteſt motum rectum ad curuũ
comparabilem non eſſe .4. cap. lib. 7. phyſicorum, vbi errat quoque dicens repe
riri non poſſe lineam aliquam rectam alicuius circuli circunferentiæ æqualem.
quia
Archimedes iam probauit in lib. de quadratura circuli, triangulum illum orthogo-
nium, cuius vnum ex lateribus circundantibus angulum rectum æquale eſſet ſemi-
piametro alicuius circuli, & aliud circunferentiæ, æqualem futurum dicto circulo.
Il
lud igitur triangulum orthogonium, quod æquale erit alicui circulo, & habebit ali-
quod ex ſuis lateribus circundantibus angulum rectum æquale ſemidiametro dicti
circuli, aliud quoque latus ipſum angulum rectum circundans, ex neceſſitate, circũ-
ferentiæ
dicti circuli habebit æquale.
Poteſt igitur dari vna quædam recta linea ę-
qualis
circulari contra Ariſtotelis opinionem, qui non benè reuocauit in mentem,
quod ſcripſit de relatiuis, cum dixit quadraturam circuli poſſe quidem dari, etſi tũc
tꝑis de ea haberet̃ ſcientia.
Si igit̃ dicta quadratura dari põt, poteſt etiã dari vna
recta linea ęqualis circunferentiæ eiuſdẽ circuli, ob rationes dictas.
Sed ſi Ariſt.
dixiſſet, circularem corporum cęleſtium motum, comparabilem non eſſerecto cor-
porum elementarium, verum dixiſſet, non quia eorum alter circularis, alter ve-
rò ſit rectus, ſed quia cœleſtis regularis ſit, neque modò tardus, modò velox,
ſed vnam ſemper & eandem velocitatem retinens, motꝰ aũt, qui eſt corporũ elemen­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index