Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
< >
page |< < (195) of 445 > >|
DISPVTATIO NES.
tarium è contrà ſe habeat, præter id, nunquam fuit neque ſit futurus aliquis horũ
rectorum, qui naturales dicuntur, qui tam velociter moueatur, ut motus cœli, quia ſi
voluerimus conſiderare motum diurnum .24. horarum, ſecundum opinionem com-
munem, reperiemus calculando, Lunam in quadraturis cum Sole, dum inuenitur in
æquatore, ſingulis horarum minutis moueri per .500. milliaria Italica vel circa, & in
coniunctionibus, & oppoſitionibus ipſius Solis .1000. vel circa, & Solem tempore ę-
quinoctiorũ
.18000. & Saturnũ circa æquatoris ſitũ .260000. & ampliꝰ de ſtellis aũt
fixis circa æquatorem poſitis quiuis cogitet;
quod reuera diffi cillimum quibuſdam
videbitur, quod quidem non occurrit ſecũdum pulcherrimam Ariſtarchi ſamij opi-
nionem, diuinitus à Nicolao Copernico expreſſam, contra quam nil planè valent
rationes ab Ariſtotele;
neque etiam à Ptolomeo propoſitę. Motu verò proprio, quo
libet horę minuto, Sol mouet̃ per milliaria circa .48.
Luna quãdo cõiuncta eſt, aut op
poſita reperitur Soli .36. milliaria, & in quadraturis .18. Saturnus .24. Iupiter .40:
Mars .100: Venus .26: Mercur .5.
Sed Saturnus motu rapido, vno horæ minuto mo-
uet̃
circa .260000. milliaria, vt diximus Iupiter circa .170000. Mars .75000. Venus.
10000, Mercurius .2000. corpus autẽ elementare, & ſi moueret̃ motu recto hoc ,
& velocius etiam corpore cęleſti, non obſeruans tamẽ uniformitatem, ut dictum cœ
leſte facit, cum eodem nullo modo comparari poſſet, quia rectus dictus naturalis,
ſuam ſemper velocitatem adauget, ob continuam impreſſionem, quam recipit à cau
ſa perpetuò coniuncta cum ipſo corpore, quę eſt propenſio illa naturalis eundi bre-
uiori quadam via ad locum ſuum, ita vt etiam ſi dictum corpus elementare à motu
tardiore ad velociorem, ſuperare poſſet motũ alicuius corporis cęleſtis, ij duo motus
interſecarent ſeſe in vno ſolo pũcto, quod diuidi diſtribuiq́; in partes nequiret, ideſt
non niſi in vno ſolo temporis inſtanti redderentur æquales, vt ita dicam.
Neq; ſolũ
loquor de circulari cœleſti cum recto elementari, ſed de qualibet alia motuum ſpe-
cie, ſiue ſint ambo recti, ſiue ambo curui, quando aliquis eorum irregularis erit.

Minus ſufficienter exploſam fuiſſe ab Ariſtotele opinionem cre-
dentium plures mundos exiſtere.

CAP. XXXVI.

MAior ratio, qua Ariſtoteles eorum opinionem, qui plures eſſe mundos dixe
runt, refutare nititur, in eo conſiſtit, quod is credat partes terræ, quæ alijs
mundis aſſignarentur, ad huius mundi centrum inclinationem habere, & ſic ignem
illorum, propenſionem habiturum ad circunferentiam huius.
Quæ certè ratio tam debilis eſt, vt per ſe cadat, non conſideransipſe, quòd ſi
eſſent dicti mundi, eorum quilibet ſuum proprium centrum, ſuamq́; propriam cir-
cunferentiam haberet, terrasq́; & ignes haberent inclinationem ad centra circunfe-
rentiasq́; ſuorum mundorum, abſque eo, vna terra, alterius centrum appeteret;
vt
exempli gratia, ſi doctiſſimi Ariſtarchi opinio eſt vera, rationi quoq; conſentaneum
erit maximè, vt quod Lunæ contingit, cuilibet etiã ex aliis quinque planetis eue-
niat, ideſt, vt quemadmodum Luna ſuorum epicyclorum ope circũ terram voluitur,
quaſi per circunferentiam alterius cuiuſdam epicycli, in quo terra ſit inſtar centri
naturalis (ideſt ſit in medio) delati ab orbe annuo circa Solem;
Sic etiam Saturnus,
Iupiter, Mars, Venus, atque Mercurius, cir cum aliquod corpus in medio ſui epici-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index