Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
< >
page |< < (207) of 445 > >|
noctium vernale proximè ſequitur; verum etiam quò anni principium emendetur,
ſcilicet vt ad ſuum verum principium reuocetur annus.
Nempè ad diem hyemalis
ſolſtitij, quæ prima Ianuarij dies eſſe debet.
Deinde, tot dierum menſes conſtituantur, quot hac noſtra tempeſtate, ſol in ipſis
Zodiaci ſignis verſatur.
Poſtremò, quædam feſta immobilia in alios dies transferã
tur, celebrenturq́; aptis temporibus:
quod à .S.D.N. mente diſſentire minimè vide-
tur.
cum non magis de feſtis mobilibus quam immobilibus agat, imo etiam planè
æquum ſit, vt habeatur vtrorunque ratio, quò ſtatutis temporibus celebrentur.
Vt autem ad primam Ianuarij diẽ verum principium anni reuocetur; cenſerem
ex eo anno, quem corrigere voluerimus, non modò dies .10. eſſe detrahendos, verũ
etiam vnum & uiginti, illo ipſo anno;
idq́; duplici via; aut partiendo menſes, atque
ex illis demendo eos dies, qui minus ad rem hanc facere videbuntur, ac tum rema-
neat annus trecentorum quadraginta quatuor dierum ita vt decem menſes ſint die.
rum duorum ſpatio ſolito breuiores, alter menſis vno deficiat: aut conſtituto Decẽ-
bri
dicti anni dierum decem, dies autem ille, qui decimum proximẽ ſequitur, ſit &
primus Ianuarij, & dies ſolſtitij ob quam cauſam exiſtimarem conſultiſſimum eiuſ
modi annum eſſe mileſimum quingenteſimum ſeptuageſimum nonum.
Quo quam
primum .S.D.N.
Pontifex max. ſuis temporibus huius correctionis manifeſtos effe-
ctus experiri & perpendere, atque diſpoſitionem anni non ſolum principio, ſed cę-
teris
partibus ſuis in vniuerſum tam concinnè apteq́; reſpondere, & aſtrorum moti-
bus, & Eccleſiæ ſacroſanctæ ſanctionibus, ſe authore lætari poſſit.
Omnino itaq; iudico detrahendos eſſe vnum & viginti dies elapſi erroris: non de
cem tantum, quo hyemmalis conuerſio ad initium Ianuarij reuocetur;
idq́ue ne à
communi opinione de ipſo anni principio veritas diſcrepet, quæ principium Ianua-
rij, anni principium arbitratur.
etenim cum credant omnes annũ à Ianuario inchoa-
ri, veritas autem ipſa ſic ſe habeat, vt nobis ſeptentrionalibus tunc inchoet annus,
cum ad nos Sol accedere incipit, aut dies augetur;
non conuenit principia eiuſmo-
di ſeparata & diſcrepantia eſſe.
Et hanc fuiſſe Numæ Pompilio mentem credibile
eſt, qui ad annum Romuli decem menſium, Ianuarium & Februarium addidit, vt
principium Ianuarij principium eſſet anni:
cuius rei argumentum eſſe poteſt, quod
C.
Iulij Cæſaris temporibus (qui multis annis poſt Numam fuit) atq; vti Pont. Max.
corrigendorum feſtorum curam ſuſcepit hyemale ſolſtitium per aliquot dies retro-
ceſſerat;
nec mirum tamen eſſet, ſi Numæ temporibus, exactè prima Ianuarij die non
fuiſſet hyemale ſolſtitium, adhuc pubeſcente in Italia Aſtronomia.
Huiuſmodi autem correctio dierum .21. poſt .2300. annos à Numa, quæ ſit per-
petuo ſeruitura, media emendatione ea, quæ de tribus centeſimis annis communi-
bus, & quarto intercalari, ſuperius propoſita fuit, non repudianda ei videatur, qui
ſciet, qua ratione Numæ Pompilij annus corrigeretur, octauo quoque anno, inter-
calando annum vltimum medijs diebus .90. quo prima dies Ianuarij ad verum prin
cipium anni, hoc eſt hyemale ſolſtitium, reduceretur.
Alio item argumento cuique patere poteſt, priſcos Romanos ſtatuiſſe annum ab
hyemali ſolſtitio initium ſumere, vt inquit Ouidius primo Faſtorum.
Bruma noui prima eſt, veterisq́; nouiſſima Solis.
Principium capiunt Phębus, & annus idem.
co quod diem naturalem à medio noctis inchoarent, ab eo puncto ſcilicet, quo Sol
ad noſtrum hemiſpherium accedere incipit.
Tribuebant igitur veteres diei, atque anno principium ab eo puncto, quo Sol

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index