Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
< >
page |< < (209) of 445 > >|
EPISTOLA.
cipìum quoque eſſe ęſtatis, maximam diem, noctem minimam totius anni; princi-
pium diminutionis diei & incrementi noctis, vnà etiã ea, quę Solis conuerſionem
ad auſtrales ſequuntur.
Neconon intelliget vnuſquiſque primam diem Aprilis, primamq́; Octobr. æqui-
noctiorum dies eſſe;
primam autem diem Aprilis, initium veris; Octobris Autumni;
Item Aprilis diem eſſe eum, quo dies noctis prolixitatem vincere incipit: Octobris,
quo nox diei longitudinem ſuperat, & alia huiuſmodi, quæ ab æquinoctijs depẽdẽt.
Si vero quiſpiam obijciat, modum hunc noſtrum & ordinem perpetuum eſſe non
poſſe, ob motum augis Solis;
quod punctum cum fuerit in principio Capricorni, tũc
Sol hærebit in ſigno Sagittarij .32. diebus, totidem in Capricorno, in Geminis vero
29. totidem in Cancro;
ex quo ſequetur prioribus cõtrarius effectus; huic ego reſpon
debo, tale quidpiã non euenturum, niſi exactis ab hoc anno annis .240@0. quod ſi
mundus poſthac totidem annis, quot fuit antehac, perdurauerit, punctus augis non
amplius à ſitu præſenti, quàm .45. gradibus diſtabit.
Verum demus modũ noſtrum
& regulam in annos ter, aut quater mille ſubſeruire poſſe, nec amplius, certè hoc
toto tempore nullius momenti penè erit, quæ accidere poterit mutatio, tametſi ela-
pſis quatuor millibus annorum Februarius eſſe debebit .29. dierum. Aprilis & No-
uember .30. Iunius & October .31. Auguſtus .32. in aliis verò menſibus nihil mutan-
dum erit.
Ecce quam ſit nullius momenti mutatio.
Quæ ſi Iulij Cæſaris temporibus fuiſſent animaduerſa nunquam omiſſa fuiſſent,
ſed ſcientiæ Aſtronomicæ nondum (vt ita dicam) confirmata ætas, cum alibi, maxi
mè in Italia, quo minus hæc aut ſcirentur aut ſtatuerentur impediebat.
Tertia ratio eſt, vt non ſolũ feſta mobilia, verum ẽt immobilia ad meliorem regu
lam (ut dictum eſt) reuocentur, ſi ſuis temporibus celebranda erunt.
Quorum primũ
eſt Natiuitas Domini, & quæ ab ea pendent;
nempe Circuncifio, Epiphania, Purifi-
catio, Annunciatio, & Natiuitas Io. Baptiſtæ.
ita vt dies Natalis Domini celebretur
prima die anni, cum Dei filius naſci voluerit circa verum principium anni, quod à
ſolſtitio hyemali initium ducit, & in ipſo principio diei naturalis ex Romanorũ ſen
tentia, media ſcilicet nocte, tanquam qui ſummæ lætitiæ principium, poſt longos &
graues filiorum Adæ mærores, eſſet allaturus.
Nec forſan Ianuarij nomini, à vete-
ribus Iano bifronti dicati hæc mutatio non conueniret, cum in ip ſo ſeruatore, duæ
veluti frontes & formæ vnitæ ſint, duæ ſcilicet naturæ diuina & humana.
Hac ratio
ne abuſus tolletur, natus ex diuerſis moribus Tabulariorum, quorum alij monumen-
ta, ſeu quæ uocant Inſtrumenta, à die Natiuitatis Domini incohant, alij à Circunci
ſione, alij à Calendis Martij, nonnulli à Paſchate;
quæ varietas innumerabiles lites
affert & abuſus propè infinitos, ob dubiam & ancipitem ſcripturam.
Indictionum
præterea ordini, hic noſter modus nihil officiet;
celebrato Natali celebrabitur Cir-
cunciſio octaua Ianuarij.
Epiphania .13. eiuſdem. Purificatio .11. Februarij quæ erit
40:
dies à Natiuitate ſeruatoris. Prima Aprilis Annunciatio Virginis ſolennis erit,
ipſo nempè die æquinoctij, natiuitas Diui Io:
Baptiſtę celebrabitur Prima Iulij die
quæ erit ſolſtitij æſtiui, cum illa diminutionem capit. vtrectè Diuus Auguſtinus il-
la verba Io:
Baptiſtę interpretatus fuerit. Illum opportet creſcere, me autem minui:
in quibus ſic tantus Doctor philoſophatur, vt tempus etiam natiuitatis ſerui & do-
mini præclare notet dicens, natus eſt ſeruus cum decreſcunt dies, natus eſt Dominus
cùm creſcere incipiunt.
Inſignes etiam Theologi admonuerunt habendam rationem eſſe nonnullorum
feſtorum, vt Diui Antonij, diuorum Fabiani & Sebaſtiani, & aliorum ſanctorum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index