Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
< >
page |< < (218) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
culares lineæ ex aurichalco applicentur inuicem coniuncti per medium ad angulos
rectos, quorum prior .f.e.g. in ſe globi polos mediantibus extremitatibus axis mun-
di contineat, qui quidem poli à punctis ſuarum interſectionum per quartã ex æquo
in punctis .f. et .g. ita diſtent, vt globus circa eoſdem, in ſitu longitudinis mundi vol-
ui poſſit.
Huiuſmodi autem circulus, æquatoris deferens appelletur.
Secundus autem circulus ſit .h.e.K. cum primo ad angulos rectos in puncto .e. &
in ſuo oppoſito connexus, & is appellabitur æquator, & poli .f.g. primi poli dicentur.
Circa huiuſmodi duos circulos, alios etiã duos exiſtere vellẽ ſimul cõiũctos medio
ad angulos rectos.
In quibus quidẽ interſectionis punctis ſint duo poli, qui hos duos
circulos cum ſecundo priorum ideſt cum æquatore in duobus punctis inuicem op-
poſitis connectant;
quæ æquatoris puncta à punctis interſectionis eiuſdem cum ſuo
deferente, ratione vna quarta diſtent, quorum duorum circulorum primus ſit .n.i.
m.
quem deferentem azimut appellabimus;
ſecundus .r.n.s.m. azimut locorum no-
minabimus.
eorundem interſectionis rectæ, puncta ſint .n. et .m. à quibus duo poli ex
aurichalco confecti ſimiles primis .n.h. et .m.K. vſque ad puncta .h. et .K. æquatoris
perueniant, qui ſpisſitudinem æquatoris diſtantem à puncto .e. vna quarta penetrẽt,
ita vt æquator circum circa .n.h. et .m.K. in ſitu latitudinis mundi verti queat.
Et
hos, ſecundos polos nominabimus.
Alius deinde circulus .q.i.p. duos poſteriores circulos ambiat, cum deferente ta-
men azimut mediantibus duobus polis in puncto .i. & in ſuo oppoſito exęquo diſtan
tibus à ſecundis polis vnius quartæ ſpatio iungatur.
Ita vt dictum deferens azimut
circa hos tertios polos volui poſſit, atque hunc circulum .q.i.p. orizontem vniuerſa
lem vocabimus.
Hic vero orizon ſuper quatuor quartas circuli, aut ſuper quatuor
paruis columnis, ut fieri ſolet innixis ſuæ baſi, ita ponatur, vt moueri non poſſit.
Primus autem circulus .f.e.g. deferens æquatoris in .4. partes æquales diuidatur,
quarum quælibet .90. gradibus conſtet, incipiendo ab interſectionibus .e. & eius op
poſito æquatoris, & numeri in polis .f. et .g. globi finem ſortiantur.
Diuidatur etiam
æquator .h.e.K. in .360. partes incipientes à puncto .e. verſus .K. deferens autem azi
mut .n.i.m. ab omni diuiſione liber maneat, ſed azimut .n.s.m.r. in .360. gradus inci
piendo à puncto .n. verſus .r. diuidatur.
Orizon autem .q.i.p. diuidatur in quartas, quarum quælibet ſit nonaginta graduũ
incipiendo à puncto .i. & eius oppoſito ideſt à polis poſtremis & terminando in pun-
ctis .q. et .p. in medio ipſorum polorum, & quarta .i.p. orientalis ſeptentrionalis, et .i.
q.
orientalis meridiana appellentur.
& ſic ordine ſeruato occidentales.
Præterea pręparata ſit quædam quarta, ex aurichalco, circuli æqualis ipſi orizon-
ti, & in .90. gradus diſtincta quæ cum quauis ſuarum extremitatum ipſi zenit, in azi-
mut applicari poſſit, quemadmodum circa globos cęleſtes fieri ſolet;
quę quidem ad
cognoſcendam altitudinem poli ipſius globi ab orizonte nobis inſeruiet.
Atque hac ratione hanc noſtram machinam perfectè abſoluemus quã appellan-
dam eſſe Armillam nauticam ſentio.
Hic autem illud non omittam, concauum
duorum priorum circulorum à ſuperficie globi non nimis diſtare debere & con-
cauum aliorum à ſuperficie conuexa priorum longe poſitos eſſe debere, & con
cauam orizontis à conuexa ſecundorum procul abeſſe non debere.
Neque illud etiam prætermittendum eſt, opere pretium fore ſi in interſectione
e. priorum, erit foramen elicum, vt clauo elico ex aurichalco confecto, poſſimus
ſiſtere globum, quando oportuerit, ne amplius circa primos ſuos polos .f.g. circun-
uoluatur, cum ſitꝰ fuerit.
Inde etiam laudo vt in azimut .r.n.s.m. è regione deferen
tis æquatoris, ideſt .f.e.g. aliud quoddam foramen huiuſmodi ſit poſitum, in quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index