Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256 244
257 245
258 246
259 247
260 248
< >
page |< < (220) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
Volo primum vt mediante circũuolutione globi circa primos polos .f.g. & æqua
toris circa ſecundos .h.K. hoc eſt per longitudinem, & latitudinem, hi duo loci in
globo propoſiti ſub azimut .r.n.s.m. ſecundorum circulorum ſitũ ſortiantur, qui azi-
mut orizontem in punctis .q. et .p. ſemper ad angulos rectos diſpeſcit ibiq; globum
ita quieſcere vt circa polos .f.g. non voluatur, & æquatorem etiam ſic ſirmare, vt cir-
ca ſecundos polos .h.K. non vertatur faciamus.
Quod cum factum fuerit, ſecundorum circulorum primus, qui eſt .n.i.m. deferens
azimut, circa tertios polos .i. & eius oppoſitum, eo uſque voluatur quouſque prior
globi locus, ideſt is a quo iter eſt incohandum per .90. gradus azimut diſtet ab ori-
zonte, ideſt ſub zenit orizontis .q.i.p. ſit poſitus, quemadmodum, exempli gratia, ſi
punctum .a. dicti primi loci globi rationem indueret, & borealius eſſet, mediante
circunuolutione circuli .n.i.m. circa dictos tertios polos æqualiter diſtans ab .q. et .p.
ideſt per .90. gradus poneretur ſub .r.
Conſideretur deinde vbi æquator .h.e.K. ſecundus circulus duorum primorum,
ab orizonte .q.i.p. ſecabitur, exempli gratia, in puncto .c. quartę orientalis ſepten-
trionalis eiuſdem orizontis.
Videatur deinde quot nam gradibus conſtabit ar-
cus .i.c. & per totidem gradus conſtituatur extremitas ſeptentrionalis lineæ meridia-
nę pyxidis nauticę, diſtantis à cuſpide ſeptentrionali ipſius lanceolæ orientem ver-
ſus, mediante nauis circunuolutione.
vnde ipſamet nauis in huiuſmodi ſitu azimut,
qui per duos hos locos tranſit, dirigetur, eſſiciendo vt eius prora verſus locũ ad quẽ
voluerimus tendere dirigatur.
Cum verò vela ventis dabimus, tot milliarium
ſeu leucarum iter conficiemus, quot quarta pars vnius gradus requirit.
& dum
hociter abſoluitur, ille qui pręeſt naui, defferentem azimut .n.i.m. circa ſuos polos .i.
& eius oppoſitum, ſic circunuoluat, vt interſe ctio azimut .r.n.s.m. cum orizonte .q.i.
p.
diſtet à prima ratione dictæ quartę partis vnius gradus, conſtituendo ſecundum lo
cum, proximiorem zenit, ratione dictæ quartæ partis gradus azimut.
Hiſce ita pera
ctis, obſeruetur deinde vbiæquator .h.e.K. hac ſecunda vice interſecabit orizontem
q.i.p. quod quidem interſectionis punctum ſemper appelletur .c. quod dico non am
plius in eadem diſtantia manſurum, ut prius à puncto .i. ſed aut longius diſtabit, aut
propius accedet, vt in præſenti exemplo.
quemadmodum ex ſe manifeſtum eſt, cú
poli globi, ideſt ęquatoris ſint extra azimut, vt præſupponitur, quia loci ſunt in diuer
ſis meridianis.
Pro huiuſmodi autem diſtantiæ ratione denuo dirigatur nauis prout æquator .h.
e.K.
in orizonte .q.i.p. nobis oſtendet, atque hoc modo omnium iter quaſi breuiſſi-
mum fiet.
dico autem, quaſi, quia omnibus modis neceſſariò conficitur iter contor-
tum & in formam ſerpigineæ lineæ.
Applicantes deinde per vices extremitatem
quartæ appoſitæ (de qua ſuperius mentionem fecimus) ipſi zenit .r. efficientes ut per
ſitum poli globi pertranſeat, deueniemus in cognitionem altitudinis eiuſdem ab
orizonte, & per conſequens quantum itineris per latitudinem eiuſdem globi pere-
gerit.
mediante deinde interſectione orizontis .q.i.p. cum æquatore, cognoſcemus
quãtum itineris per longitudinem eiuſdem globi, in ipſo ęquatore fuerit peractum,.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index