Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
< >
page |< < (233) of 445 > >|
245233EPISTOL AE.
Debebat igitur author animaduerſionum non quaſi cæcus eæcos ſequi, ſed prius
laborare, vt certior fieret, an interuallum annorum .960.
Verum eſſet.
Sed peius eſt, quod idem author paulo inferius citat coniunctiones horum duorum
planetarum anni .1493. et .1512. quas neſcio vnde ſumpſerit.
Nam, etſi inter hos annos eſt interuallum annorum .19. tamen tantum abeſt, vt
coiuerint dictis annis, vt Saturnus anno .1493. ante finem Auguſti fuerit in .28. gra-
du Aquarij, Iupiter verò in .28. Leonis ex diametro oppoſiti.
Et anno .1512. per to
tum menſem Iunium & Auguſtum, Saturnus fuerit in Libra, Iupiter verò in Ariete,
itaque inter ſe ſimiliter oppoſiti, & ſi perfecta oppoſitio non fuit poſtea niſi ad finem
Iunij ann .1513. & locus Monteregij ab eo citatus, vbi ait eum ponere coniunctio-
nem anni .1484. in gra .23. min .4.
Scorpij, eſt mendoſus. Nam ipſe Montere gius po
nit dictam coniunctionem in mi .42. gra .24. non autem in min .4. ipſius gradus.
Sed
hic error nullius eſt momenti, fortaſſe qui impræſſorum incuria irrepſit.
Pergatur poſtea obſecro ad paginam .3. ipſarum Animaduerſionum, vbi hic co-
natur oſtendere calculatores non obſeruaſſe verum modum, ſic dicens.
Anno .1484. Nouembris .25. Saturno locum conſtituit Monteregius in grad .23.
min .4. Scorpij.
Anno poſtmodum ſubſequenti qui eſt .1485. eundem in min .7. Sa-
gitarij collocat .21. Februarij die.
Interque; tempora duo interſunt menſes dies .26.
At cum ex motus ſui natura Saturnus hoctemporis ſpacio gradus .4. non debeat tran-
ſcendere
, ſit tamen inter vtrunque; tempus differentia graduum .7. minutorum .3. quæ
ratione ſui motus requirunt menſes .6. vt eos perficiat, conſtat pluſquam tribus men
ſibus fallere nos Saturnum.
Hic videre licet quam veram viam hic ſecutus ſit ad aperiendos errores Epheme
ridum, & miſeri Monteregij, qui Saturnum claudum facit tantum itineris conficere
tribus menſibus, quantum vix confeciſſet menſib. ſex.
Sed fortaſſe ratiocinatur hoc modo.
Si motus naturalis Saturni facit vt circumeat totum cęlum annis .30. igitur menſi-
bus .30. conficiet duodecimam partem circuitus, cum menſes .30. ſint duodecima
pars annorum .30. & quia duodecima pars circuitus cęli intelligitur conſtare ex .30.
gradibus, igitur quilibet menſis poſtulabit gradum vnum.
Ideo illi .6. aut .7. gradus
poſtulant tempus, amplius menſium ſex.
Atque eiuſmodi mira ratiocinatio poteſt in .2. exemplo eius, inſcripto.
Deeodem ex eodem
Vbi miratur, quod Monteregius faciat Saturnum ambulare gra .9. min .10. in menſi-
bus .7. & diebus .6.
Ad quod iter Saturnc ſeni opus eſſet ſaltem menſibus .9. eius
iudicio.
Sed ſi hoc miratur, quid dicturus fuiſſet, ſi animaduertiſſet, quod idem calculator
Monteregius facit Saturnum ambulare immo volare gra .9. min .48. non in 7. ſed in
2. menſibus cum dimidio, videlicet à .10. die Iunij vſque ad .26. Auguſti eiuſdem an-
ni .1504.
Quid ſi etiam animaduertiſſet quod à .10. die Iunij ſupradicti vſque ad .16. Ianuarij
anni ſequentis, faciunt Saturnum, ſurſum, deorſum curſitare amplius gra .17. mi .54.
Imino ſi animaduertiſſet, quod anno .1524.
Stoflerinus ab initio anni, vſquem ad
medium Maium, ideſt menſib .4. cum dimidio, facit Saturnum ambulare gra .15.
Pro
fectò ob has velocitates, eius iudicio, tam abſurdas, obſtupuiſſet.
Vbi autem in tergo eiuſdem paginę ait, quod gradibus .13. min .42. reſpondent
menſes .19. errauit in calculo, nam ex eiuſmodi tempore ſecundum eius regulam ef-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index