Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256 244
257 245
258 246
259 247
260 248
< >
page |< < (235) of 445 > >|
EPISTOLAE.
Quo ſupputato, ſumpſi inſtrumenta, & ad experimentum me paraui, & vltima
nocte menſis Auguſti anni .1565. reperi Martem eſſe in dicto gradu geminorum vt
ſcribebat Stadius.
Deinde ſingulis ebdomadibus obſeruans retrogradationem; vidi
circa finem Octobris quod retrogradi incipiebat, & ea retrogradatio perſeuerauit
vſque ad medium menſem Ianuarium, aut circiter, anni .1566. obſeruaui poſtea
etiam ſitum eiuſdem planetæ die .11.
Aprilis ſequentis eumq́; inueni in gradu .16.
Cancri, vti eum poſuerat Stadius.
Atque ita experimentum meum conuenit cum
calculo Stadij, comperiq́; eum non erraſſe:
Et ſic quiſque binis quibusq́; annis pote-
rit certior fieri de veritate.
Si autem delectationis cauſa id experiri volueris, expe-
ctato primam retrogradationem Martis, cuius initium ſecundum Stadium futurum
eſt circa diem .20.
Nouembris anni .1582. & finis circa diem .10. Februar .1583.
circa grad .9. Cancri, & animaduerte quando Mars erit circa dictum gra .9. Can-
cri prius quam retrogradi incipiat, quod erit circa diem .19. Septem .1582.
Dein-
de aſpice quum erit in grad .9. Leonis, quod erit circa diem .7. Mai .1583. & vide-
bis ipſe Mars in his gra .30. morabit̃ menſes .7. & dies .18. atq; vt eius rei pericu-
lum facias, obſerua noctem præcedentem diei .19.
Septem .1582. locum lõgitudinis
eius ſtellæ, & idem poſtea obſerua nocte præcedente diei .7. Mai, aut nocte ſequen-
ti .1583. & inter duos hoſce terminos obſerua aliqua alia nocte ſtatum eius.
Mani-
feſtoq́; videbis Martem conſumere totum dictum tempus in hoc duodecatemorio.
Et quicunque aliquid intelligit in hac facultate quamuis non viderit Ptolomęi
Almageſtum, minori labore poſſet per calculos ſcientificos colligere verita-
tem, ſuppoſitis tamen terminis ſcriptis in theoricis planetarum.
Qui enim vidit
Almageſtum vel reuolutiones orbium cœleſtium Nicolai Copernici, non poteſt de
hoc vllo pacto dubitare.
Sed qui nondum tantopere progreſſus eſt, ſaltẽ capiat huiꝰ
rei notitiam vniuerſalem, hoc modo.
Supponat primum eccentricitatem deferen-
tis epicycli Martis, eſſe .6. partium taliũ, quales ſunt ſexageſimæ ſemidiametri ipſius
deferentis, & ſemidiametrum epicycli eſſe, partium ſupradictarũ .39. cum dimidia,
& quod argumenta vera, in temporibus primarum ſtationum ( cum epicyclus eſt in
auge, aut in eius oppoſito, aut in lũgitudinib. me dio cribus ) ab antiquis rectè ſuppu
tata ſint, ſicuti ſunt.
Et præſupponat motum diurnum centri epicycli. min .31. cum di
midio, quamuis reuera ſit min .31. & ſecundorum .27. aut circiter, nunc quidẽ præter
mittens, quod vnus habeat reſpectum ad augem mediam epicycli, & alter ad cen-
trum æquantis.
Atque his præſuppoſitis fingat ( exempli gratia ) quod centrum
epicycli ſit in quauis longitudinum mediarum, & Mars in prima maxima æqua-
tione argumenti, ſcilicet in prima linea, quæ attingens epicyclum, à centro mundi
pergat ad circunferentiam Zodiaci, quæ erit illa linea cõtingentiæ a qua proficiſcẽs
Mars perget ad lineam primæ ſtationis, vt poſtea retrogradiatur, veluti ſi in infrapo
ſita figura maiori, cẽtrũ mũdi eſſet .o. & vnus arcus eccẽtrici eſſet .a.b.c.d. & vna ex li
neis medio cribus longitudinum eſſet .o.c.f. & centrum epicycli .c. qui notabitur per
a.f.e.g. & lineæ contingentes epicyclum in punctis .i. et .t. ſint notatæ .o.i. et .o.t. & li-
nea primæ ſtationis .o.n.b. & linea ſecundæ .o.u.d. ſi igitur Mars eſſet in puncto .i. an-
gulus .i.o.e. maximæ æquationis argumenti eſſet gra .40. minut .55. quãuis talis maxi
ma æquatio argumenti in longitudinibus mediocribus Alfonſi ponatur eſſe gra .41.
minut .10. quod euenit quia calculatores ipſarum tabularum interuallum .o.c. quod
in eo ſitu epicycli interponitur inter centrum mundi, & centrum dicti epicycli, ac-
ceperunt partium ſexaginta præcisè, nihili facientes minuta illa .18. aut circiter, quę
verè ſunt præter dictas partes .60. quandoquid em euenit vt dictum interuallum in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index