Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256 244
257 245
258 246
259 247
260 248
< >
page |< < (244) of 445 > >|
IO. BABPT. BENED.
acquieſcens, die .11. Auguſti edidit chartam illam impreſſam inuitans ad diſputa-
tionem quotquot adhęrerent contrariæ ſententiæ, volens ſuſtinere Martẽ non poſ
ſe commorari in vno ſigno amplius duobus menſibus, ſupponens partem princi-
piorum ab omnibus admiſſorum, & in fine paginæ exponens modum, quo vtitur ad
probationem ſuæ intentionis.
Puto autem quodſecum ratiocinabatur de Marte,
vt fecit de Saturno in ſcripto latino, hoc modo.
Si Mars in duobus annis ambulat
per omnia 12. ſigna, neceſſe eſt igitur, vtin menſibus duobus ambulet per vnum ſi-
gum, cum menſes .2. ſint duo decima pars annorum duorum.
Sedibi ſtatim in ipſo
initio commitcit errorem graduum ferè .7. dicens, quod medius motus Martis inue-
niebatur ſignorum .4. & gra .17. cum eo tempore dictus medius motus non eſſet reue
ra plus quam ſign .4. grad .10. mi .36. verum hoc ad ea, quæ ſequuntur exigui eſt mo
menti.
Is poſtea particulatim colligit medium motum Martis ad diem .29. Mai an-
ni .15 14. quem ait eſſe ſignorum .9. gra .27. min .53. & tamen reuera erat tantũ ſigno
rum .9. gra .21. mi .29. ſed miſſum faciamus etiam hunc errorem tanquã à primo pen
dentem.
Cum deinde ibidem ponit centrum epicycli, ſimiliter errat, nam
centrum epicycli nunquam poni debet vbi eſt linea medij motus, niſi ſit in auge, aut
in oppoſito aug is eccentrici, quia debebat collocare ipſum centrum tãto poſt linecã
medij motus, quanta erat æquatio centri, quia medium centrum Martistunc erat mi
nus ſignis ſex, & aux eccentrici eius erat in ſexto minuto grad .16. Leonis.
Tamen
hoc etiam leue eſt.
Præſupponamus igitur quod centrum epicycli cſſet in grad .28
Capricorni, vt ipſe credidit, ideſt gradibus .7. vlterius quam erat reuera.
Ait poſtea
ſe comperiſſe Martem ambulaſſe ſigna .4. & grad .22. eius epicycli, ſed non explicat
an intelligat de argumento medio, an de vero, quod vocatur æquatum, nam ſi intel
ligatur de medio, hoc eſſe non poteſt, cum mediũ eſſet ſignorum .4. gra .24. mi .35.
ſed ſi intelligatur de vero, vt iure credendum eſt (alioquin etiam erraſſet) cer-
tè falſum eſt.
, verum, erat ſignorum .4. grad .29. minu .39. Itaque Mars non di-
ſtabat à linea veri motus epicycli amplius gradibus .30. & minu .21. ipſius epicycli,
& æquatio argumentiſecundo correcta erat gra .44. minu .2. à quo ſubtracta æquatio
ne centri, quæ erat gr .5. minu .4. (cum centrum epicycli deberet tanto ſpacio eſſe
poſt lineam medij motus quantum ſupra dixi) ſupererant gra .38. minu .58. adden-
di gradibus, & minu. medij motus, qui cum reuera eſſent grad .21. & minu .29. Ca-
pricorni, perueniebant ad minu .27. grad .1. Piſcium.
Sed præſuppoſito ſecundũ
ipſum, quod medius motus eſſet grad .28.
Capricorni, & quod Mars eſſet non ſolũ
vbi hic ait, ſed etiam in prima linea contingentiæ epicycli, ideſt in prima linea ma
ximæ æquationis argumenti, & præſuppoſito etiam quod dicta æquatio eſſet æqua-
lis illi, quam haberet ad medium Aquarij ſcilicet grad .47. quum centrum epicycli
eſt in oppoſito augis, manifeſtum eſt, quod eiuſmodi linea contingentiæ non tranſi
ret vltra grad .15. Piſcium, & tamen hic ait, quodlinea veri motus Martis vadit ad
grad .16. Arietis.
vnde oporteret, quod æquatio argumenti eſſet plus quam grad .
78.
Quod ſi verum eſſet, & .o.c. etiam eſſet partium .54. ſecundum diſtantiam pro-
ximiorem centro mundi, ſemidiameter epicycli eſſet eiuſmodi partium .52. minut .
49.
& quum Mars eſſet in .g. ideſt in oppoſito veræ augis epicycli, dum centrum epi
cycli eſſet in eiuſmodi diſtantia à terra, diſtantia .o.g. ideſt à terra ad Martem non
eſſet plus, quam vna ſola pars ex dictis, cum minut .11. cum partes .52. minu .49.
ad .54. ſint vt ſinus anguli gra .78. qui eſt partium .97814. ad ſinum totalem partium
100000.
Nam iam ſupra dixi, quod triangulus .o.c.i. eſt rectangulus. Hinc ſeque-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index