Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256 244
257 245
258 246
259 247
260 248
< >
page |< < (248) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
cum epicycli, cum ipſa proportio nullo modo alteratur exiſtente epicyclo vbi volue
ris ipſius circunferentiæ eccentrici, ſed angulus in centro mundi, cui ſubiacet dictus
diameter epicycli, bene alteratur, propter inæqualem diſtantiam centri epicycli
ab ipſo centro mundi.
At ſi de tali angulo inferre voluiſſet, iam probaui ipſum cõ-
tinere
ſolum gra .66. minu .28. exiſtente centro epicycli in longitudinibus medijs &
non gra .79. vt ipſe dicit.
Omitto poſtea, quod vbi mentionem facit coniunctionum Solis cum Marte au-
gium & earum oppoſitorum, non explicat an intelligat de veris an de medijs.
Nam
ſi ex eius modo loquendi accipiatur eum loqui de veris multum erraret.
Sed quia iam tibi moleſtum eſſe inciperet ſi diutius te detinerem in his conten-
tionibus aſtronomicis, vlterius non diſputabo.
Satis enim hactenus explicaui ſentẽ-
tiam
meam, vt oſtendiſſe videor quam mihi iucundum ſit tibi morẽ gerere.
In quo
etiam hnmanitati tuæ gratiam habebo, quũ petitione tua occaſionem mihi de deris
efficiendi, vt tum amici tui (amant enim te omnia ſublimia ingenia) tum alij, ſi quã
falſam opinionem ex huius Benedicti Altæuillæ ſcriptis ſumpſiſſent, relinquant,
& per te hoc beneficium à me conſequantur, & huiuſmodi occaſionem, & iuuandi
hominum ſtudia & tibi gratum faciendi, honorificum, & per gratum mihi fuiſſe in-
telligant.
Vale & me vt ſoles ama.
Taurini pridie Kal. Octobris .1581.

De probatione diuiſionis numerorum.

AD EVNDEM.

INter alia quæ à me ſcire cupis, vir doctiſſime, hoc vnum eſt, vt ex literis tuis ac-
cepi, vnde ſit vt priſci noſtri probatione numeri nouenarij potius quam ſepte-
narij vſi fuerint, & qua ratione non idem proueniat ex probatione numerorum
octonarij, ſenarij, vel quinarij, aut cuiuslibet alterius:
Vnde pariter oriatur quod in
partitionis probatione neceſſum ſit probationum euentus multiplicare cum proba-
tione diuiſoris, ac eam quæ eſt producti poſtea cum probatione fractionis in ſum-
mam colligere, & c.
Ad hæc in primis reſpondeo, cum aliquoties accidere poſſit ta
les probationes nos fallere poſſe, idq́; fi in tali ſumma ſimilis numerus, ut puta ſe-
ptem, aut nouem, plus vel minus æquo iuſtouè poſitus fuerit, attamen per raro eueni
re poteſt, vt quis per nouenarium potius quam per ſeptenarium decipiatur.
Exem-
pli gratia, ponamus ſummam eſſe .100. quam numerus nouenarius vndecies ſolum
ingreditur, at ſeptenarius quatuordecies, vnde quis ſępiꝰ ex ſeptenario, hacratione,
quam ex nouenario numero ſe poſſe errare facile depræhendet, efſi ex probatione
nouenarij magis quam ſeptenarij, vt practici ſcribunt, duabus de cauſis errare poſſi-
mus.
Alia tamen ratio mihi ſuppetit, ob quam credibile eſt ipſos potius nouena-
rio adiutos fuiſſe, quam ſeptenario, quæ eſt ob ſui cum velocitatem tum facilitatẽ,
neq; enim in ſeptenario eſt adeo facilis.
quamuis, tam vna quam altera aliud
non ſit, quam numerorum ordines diuidere (ſi de ſummis primo loquamur) aut è
ſumma ſuperſluum ordinum colligere, & videre an idemmet ſuperfluum ex eadem
ſumma emanet, attamen cum modus, qui in hoc adhiberi poteſt in nouenario quã
in ſeptenario velocior ſit, & ob id probationem nouenarij ſeligunt potius quam
ſeptenarij.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index