Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
261 249
262 250
263 251
264 252
265 253
266 254
267 255
268 256
269 259
270 258
271 259
272 260
273 261
274 222
275 263
276 264
277 265
278 266
279 267
280 268
281 269
282 270
283 271
284 272
285 273
286 274
287 275
288 276
289 277
290 278
< >
page |< < (255) of 445 > >|
EPISTOL AE.
Cardanus in ſupradicto capite, multæ aliæ ſunt, cum corollarium primæ tertij Eu-
cli. ſit paſſio propria ipſius circuli, & idem dico de propoſitione .3. 4. 7. 8. 9. 11. 12.
13. 14. 15. 17. 18. 19. 20. 30. 31. ipſius tertij lib. nec non de .8. 9. ct .10. tertijdecimi, &
de prima .3. 4. 5. 6. et .7. quartidecimi eiuſdem.
Idem infero de ea quod ſcrip ſi Ma
rio Nizzolio, Franciſco Vimercato, Franciſco Contareno, Angelo Agrimenſori, &
de alijs nonnullis à me excogitatis.

DE FINE CORPORVM COELESTIVM,
& eorum motu.

Illuſtri vire, Philiberto Pingonio Sabaudo Cuſiacenſium
Baroni.

CVm antea meo nomine Sebaſtianus noſter omnia ferè tibi retuliſſet, inter alia,
quæ relin quebantur tibi dicẽda, hoc vnum erat, quod ſi abſque lumine ſupe-
riori, in quem finem facta fuerint corpora cœleſtia ſcire deſideras, & humanam ra-
tionem ſequi volueris, putandum tibi non erit ea ſolum effecta eſſe, vt tam vile cor
pus, vt eſt terra aquis irrigata, animalia, & plantas regant, cum ea corpora ſint diuina,
in numero incompręhenſibilia, maximis ma gnitudinibus, & motibus velocisfimis,
prædita, id etiam minus putabunt hij, qui opinionem Ariſtarchi Samij, & Nicolai
Copernici ſequuntur, quorum ratione fieri non poteſt, vt credant, eius, quod ex vni
uerſo reliquum eſt, alium finem non habere, quam regimen huius centri epicycli Lu
naris, vt illorum more loquar.
Quã enim turpe eſſet ſi centra aliorum epicyclorum
planetarum tali regimine priuarentur, id quod nullo modo cum ratione conſentit,
ſi tam vera eſt ea opinio, quemadmodum rationabiliorẽ eam exiſtimãt.
Neq; quid
quam valet opinio Ariſtotelis, qui corpora cœleſtia, ab ortu, & interitu libera eſſe
fentit.
dicens ſuperioribus fęculis, à noſtris antiquis nullam vnquam animaduerſam
fuiſſe alterationem in cœlo, cum non videat ſi quis eſſet in cœlo, neq; etiam obſerua
re poſſet alterationes quæ in terra, & circa terram fiunt, quæ in partibus, & non in to
to ſpectantur:
vnde etiam fieri poteſt, vt in cœlo ſint particulares alterationes,
quæ à nobis tamen, qui ab illis longè diſtamus, non compręhendantur, terra, mareq́;
(quamuis minimum reſpectu ipſius terræ) ratione totius ita ſe ſemper habuerũt quẽ
admodum ſeſe habere corpora cœleſtia videmus, ſed alteratio, ratione tantum ali-
quarum minimarum partium quaſi inſenſibilium, ſi cum toto comparentur fit.
Quis
enim ſcit, vt iam tibi dixi, quin, quemadmodum Luna circa terram voluitur, ipſaq́;
terra ſit veluti centrum epicycli maioris eiuſdem, vt Ariſtarchus Samius, & Nico-
laus Copernicus cenſuerunt;
ſic etiam Saturnus, Iupiter, Mars, Venus, atq; Mercu
rius circa alia huiuſmodi corpora, huic terræ ſimilia, in orbem agantur, quaſi ſpecu-
la, lumen Solis ſuo centro ex reflexione, deferentia (fuppoſita dico vera illorum opi
nione) Nollẽ tamen tibi è mente excidere, vt aliàs te monui, ſi communis opinio
vera eſt, neceſſario fatendũ ſit corpus ſolare, in æquatore reperitur moru diurno
quolibet horę minuto, magis quã decẽ & ſeptẽ mille milliaria ꝑagere, ideſt paulo mi
nus quam .18000. milliaria, Saturnum verò cum ſimiliter eſt in æquatore, eodem tẽ-
poris
ſpatio, quaſi tercentamille milliaria Italica conficere, & ſic per gradus alia cor
pora velociora alijs moueri;
quæ quidem omnia, ſimplici gyro terræ circa ſuum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index