Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
261 249
262 250
263 251
264 252
265 253
266 254
267 255
268 256
269 259
270 258
271 259
272 260
273 261
274 222
275 263
276 264
277 265
278 266
279 267
280 268
281 269
282 270
283 271
284 272
285 273
286 274
287 275
288 276
289 277
290 278
< >
page |< < (259) of 445 > >|
271259EPISTOL AE. reducere putat, nullo fundamento nititur, quia non eſt ſemper dicendum, quod quam
to velocior ſit quædam pila, tanto rectius moueatur, quia ei dici poſſet, vſque ad cer
tum quendam terminum velocitatis, per tantum ſpatij eam aptam eſſe, vt recta per
fectè moueatur, ſed ſi velocius iret, non tamen futurum, vt per idem ſpatium re-
ctius moueretur, ſed quod per longius ſpatium recta motum perageret, & ſic nihil
haberet quod replicaret, præter quam quod ipſe ſupponit id quod in 18. quæſito
negat, in quo ait pilam uicinam orificio, non adeo uelocem eſſe, quam cum aliquan-
tulum ab eodem eſt rem ota, ratione reſiſtentiæ ſui cyllindriaerei.
Sed quod pila,
recta eat quanto altior, aut depreſſior bombarda erit, ion fit, quia linea inclinationis na
turalis cum linea inclinationis uiolentæ angulum rectum non facit,
unde quanto lon
gius diſtat à recto huiuſmodi angulus, ſiue ſit acutus ſiue obtuſus, tanto minorem uim
habet, eodem planè ferè modo quem tertio capite mei tractatus de rebus mechani
cis deſcripſi.
Quia in ictibus eleuatis, iter inclinationis violentæ ipſius pilæ verſus
terminum ad quem, incipiendo à loco ipſius pilæ cum itinere inclinationis natura-
lis, angulum obtuſum, & in ictibus inclinatis acutum conſtituit.
Neque etiam hic
prætermittam notatu dignum errorem, quem Tartalea eodem loco committit, cum
putet indifferenter aliquod corpus impellere, aut percutere maiori cum impetu cum
eſt in itinere recto.
Quia ſequeretur quod aliquod corpus graue perpendiculari-
ter ſurſum verſus proiectum, in qualibet parte ſui itineris, ſemper fortius percute-
ret, quam in qualibet parte itineris alterius cuiuſuis eleuationis obliquæ, quod quam
ſit falſum, tibi conſiderandum relinquo.
Eſt etiam falſa ea ratio, quam in quarto quæſito idem adducit, quia aer in motu
non tantum durat, quantum ipſe putat, imò huiuſmodi violenta agitatio, citò ceſſat
& citius etiam, quam ſi extra aliquam bombardam cum tanta violentia impulliſſet
ſaceum plumis plenum.
Ratio etiam quam in .18. quæſito de eo, quod pila pertran ſeat illud corpus cyllin
dricum aereum adducit, eſt planè vana, quia ſtatim aer, qui prius in bombarda erat
incluſus, extra ipſam erumpit, cedit, à pilaque; diuiditur, vt ſi nunquam eam figuram in-
duiſſet, neque aer ambiens ei reſiſtit.
Sed quod velocior ſit in certa quadam diſtan
tia, quam in principio erat, ſi hoc verum eſſet, ab alia cauſa dependeret, quæ partim ſi
milis eſſet ei, quæ efficit, vt corpora in motibus naturalibus, cum longius diſtant à ter
mino vnde naturaliter ſeſe mouerunt, ſint velociora, quia per aliquod ſpatium hu-
iuſmodi corpus moueretur quemadmodum motu naturali cietur.
Ratio autem eius quare pila, aut globus bombardæ ſibiletab eodem in ſeptimo
quæſito nil valet, quia hoc fit cum pila aliquam paruam concauitatem habet.
In .27. autem quæſito ait, quod retrotrahendo ſignum, ictus altius tenderet, quod
poteſt etiam eſſe falſum, cum hocnon ſit neceſſarium, quia pila dum deſcendit, for-
taſſe tangeret ſcopum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index