Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
261 249
262 250
263 251
264 252
265 253
266 254
267 255
268 256
269 259
270 258
271 259
272 260
273 261
274 222
275 263
276 264
277 265
278 266
279 267
280 268
281 269
282 270
283 271
284 272
285 273
286 274
287 275
288 276
289 277
290 278
< >
page |< < (268) of 445 > >|
IO. BAPT. BENDE.
& boream, & vt melius dicam aliquem rhombum. Sed quomodo fieri poteſt, vt in-
ſula Iſlandiæ ſit ſub polo, eius tamen dies, & nox maior non ſit longior ſpatio triũ
menſium?
vt ipſe pagina .62. in proęmio ſecundi lib. affirmat, quamuis hoc à Bordo
ne deſumat.
In quo vterq; fallitur, ſentiẽtes huiuſmodi diem ab ingreſſu Solis, in
principium geminorum incipere, & in egreſſu à Leone terminari, ideſt à .12. Maij ad
14. Auguſti, quaſi ſi ab æquatore finis Leonis ita declinaret, vt principium gemino-
rum, & finis Aquarij, vt initium Sagittarij, nam ratio poſtulat, tantum de-
clinari ab æquatore finem quantum initium diei, vbi maximus dies .24. horas ex
cedit, & ſic dico de noctibus:
vnde in huiuſmodi regione, vbi per tres menſes conti
nuos Sol radios emittit, huiuſmodi dies à medietate Tauri incipit, & in medietate
Leonis terminatur, quæ quidem loca æqualem declinationem habent, & ſic nox
trium menſium incipit à medietate Scorpionis, & in medietate Aquarij, eadem ra-
tione finitur.
Septima verò pag. idẽ ait, dies ſolſtitiales eſſe circa .24. Iunij. , an tũc eſſet verũ,
tu ipſe videto.
Is præterca modus quẽ ad inueniẽdũ orientẽ, & occidẽtem præſcribit
in eodem proęmio pag .63. eſt tædioſus, cum ſemper expectare nos cogat æquino-
ctij tempus, cum alij modi reperiantur breuiores, qui in qualibet reuolutione primi
mobilis obſeruari poſſunt, quorum vnus erit mediante inuentione lineæ meridiane
orizontalis, eo modo, quo ſcriptum eſt ab antiquis mediante Sole, aut Luna, quæ
luminaria in quolibet alio loco, præterquã ſub polo efficiunt, vt extremitas vmbræ
rectæ gnomonũ gyrũ oxigoniũ, ſeu eclipticũ ducat, ideſt in ijs locis, quorũ zenit eſt
inter polum, & circulum arcticum, quemadmodum facit, vt alijs, exiſtentibus ipſis
luminaribus extra æquatorem, & circulos arcticos gyrum hyperbolicum reddant.
Sed id quod eidem Porcachio impoſſibile eſſe apud eos, qui habitant ſub polo vi-
detur, ideſt vt multis rationibus, vt ipſe dicit, fieri non poſſit, ut fiat immediata quę
dam, & ſubita mutatio à continuo die ad continuam noctem abſque eo quod ijs,
ſaltem ſemel conceſſa ſint dies, & nox terminata duodecim horarum, eſt magis ad
mirandum impoſſibile, quod imaginari poſſimus, nam neceſſarium eſſet, ut orizon-
habitatorum ſub polo ſecaret æquatorem contra id, quod ſuperius admiſerat, id-
eſt orizõtẽ Biarmiæ, eſſe eũdẽ circulo æquinoctiali.
Vide etiam quid is ab anti-
quis colligat, loquens de iis, quæ in inſula Taprobana ad finem pag .186. admirabi
lia ſunt, ſcribens eiuſdem inſulę habitatoribus, Lunam ſuper terram non apparere
ab octauo uſque ad decimumſextum diem:
pręter quam, quod etiam ſcribit, in
eadem inſula, tramuntanam non uideri, quod falſum eſt, quia hæc à polo arctico
circiter quatuor gradibus diſtat noſtris temporibus.
unde ab ijs qui ſunt ſub æqua-
tore, cum ea ſupra orizontem eſt, conſpici poteſt, cum ijſdem ſingulis diebus oria-
tur, & occidat.
Idem etiam pro re admirabili ſcribit, uideri Canopum, qui à po-
lo antarctico plus quam quadraginta gradibus diſtat.

De erroribus Lucilli Philalthæi.

AD EVNDEM.

QVod Lucillus Philalthęus tam eximius Mathematicus ſit, ut ipſum Anto-
nius Berga facit, ego quidem non uideo.
In ſuis enim commentariis de
Cœlo, dicit primum, Pyramidem, quę inter corpora regularia primum locum tenet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index