Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
281 269
282 270
283 271
284 272
285 273
286 274
287 275
288 276
289 277
290 278
291 279
292 280
293 281
294 288
295 283
296 284
297 285
298 286
299 287
300 288
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
< >
page |< < (287) of 445 > >|
299287EPISTOL AE. nem & impetum motus, ita vt ſeparatum à virtute mouente per aliquod temporis
ſpatium ex ſeipſo moueatur.
nam ſi ſecundum naturam motu cieatur, ſuam veloci-
tatem ſemper augebit, cum in eo, impetus & impreſſio ſemper augeantur, quia
coniunctam habet per petuò virtutem mouentem.
Vnde manu mouendo rotam, ab
eaque; eam remouendo rota ſtatim non quieſcet, ſed per aliquod temporis ſpatium
circunuertetur.
Secunda cauſa eſt, quia quoduis gr aue corpus, aut per naturam, aut per vim mo-
tum, rectitudinem itineris naturaliter appetat, quod clarè cognoſcere poſſumus,
proijciendo lapides funda, & circunducentes brachium, nam funes tanto maius
pondus acquirunt, & manum tanto magis onerant, quanto velocius voluitur funda,
& incitatur motus, quod ab appetitu naturali inſito ei corpori per lineam rectam pro-
grediendi procedit.
Vnde fit, vt pondus circunferentiæ ipſius rotæ, tanto facilius cir-
cunuoluatur, & ex ſeipſo tanto longiori tempore moueatur, quanto longius diſtat à
centro, cum eius iter tanto minus ſit curuum.
Hanc igitur ob cauſam, rota, quanto
maior erit, eiuſque; pondus tanto magis vicinum circunferentiæ, tanto magis durabit
impetus motus aſſumptus.
Tertia cauſa eſt, quod funis dum circunuoluitur, vicinius axi mathematico reuo-
lutionis, quam corpus graue circunferentiæ rotæ, ratione vectis, cum rota eſt in mo
tu, eius impetus non obtinet reſiſtentiam æqualem à contrario pondere aquæ in ſitu
la poſitæ.
De machina, qua aquam impellit & ſubleuat.
AD EVNDEM.
VNde ſit vt in fonte mandauerim,
320[Figure 320] vas ſeu mortarium in quod in-
greditur inſtrumentum, quod aquam
impellit, diametrum ſuæ concauitatis,
habere non oportere maiorem dia-
metro fiſtulæ, per quam debet aſcende
re aqua, ratio eſt, quia ſi maius eſſet,
neceſſarium eſſet aliquod inſtrumen-
tum quo aqua impelleretur multo gra
uius toto corpore aqueo, quod aptum
eſſet implere aliquam fiſtulam adeo
altam, vt eſt fons, quæ tamen eſſet
adeo lata vt eſt mortarium.
Sit exempli gratia, tota fiſtula, ſeu
hirundo, per quam aſcendit aqua .f.
mortarium verò ſit .a.u. quod tam altum
ſit vt .f. ſed .f. anguſtior ipſo .a.u.
Nunc
321[Figure 321] cum repleta fuerint hæc duo vaſa, ma-
nifeſtum erit, quod aqua ipſius .f. ſuffi-
ciens erit ad reſiſtendum toti aquæ ipſius
a.u. & aqua .a.u. reſiſtet aquæ .f. quam-
uis aqua .a.u. maioris quantitatis ſit, &
ponderis ipſa .f. hoc autem euenit ex
eo quod aqua .a.u. non impellit aquam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index